Arcana Coelestia (Elliott) n. 3718

Previous Number Next Number See English 

3718. `Et timuit': quod significet alterationem sanctam, constat ex significatione `timoris' quod sit alteratio sancta, ut ab illis quae incontinenter sequuntur, patet, nam dicit `quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli' in quibus verbis quod alteratio sancta insit, constare potest. Quid `timor' in sensu interno, videatur n. 2826; est in genere duplex, timor in non sancto, et timor in sancto; timor in non sancto est in quo sunt mali, at timor in sancto est in quo sunt boni; hic timor, nempe in quo sunt boni, vocatur timor sanctus, et est admirationis pro Divino, et quoque est amoris; amor absque timore sancto est quasi insulsum quid, seu sicut cibus in quo nihil salis, et inde non sapor, sed amor cum timore est quasi cibus salitus qui tamen non a sale sapit; timor amoris est ne aliquo modo laedatur Dominus, nec aliquo modo proximus, ita ne aliquo modo bonum et verum, proinde ne sanctum amoris et fidei, et inde cultus; sed timor ille est varius, non similis uni prout alteri; in genere quantum amoris boni et veri alicui est, tantum timoris est ne bonum et verum laedatur, sed usque tantum non apparet ut timor; at quantum minus amoris boni et veri est, tantum minus timoris est pro eo, et tantum apparet non ut amor sed ut timor, inde his timor pro inferno; at ubi nihil amoris boni et veri est, ibi nihil timoris sancti, sed modo timor jacturae honoris, lucri, famae propter illa, tum poenarum ac mortis, qui timor est externus, et praecipue afficit corpus et naturalem hominem, ejusque cogitationes; at ille timor, {1}nempe timor sanctus, praecipue afficit spiritum seu internum hominem, ejusque conscientiam. @1 hoc est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church