Arcana Coelestia (Elliott) n. 3719

Previous Number Next Number See English 

3719. `Et dixit, Quam terribilis locus hic': quod significet sanctitatem status, constat a significatione `timoris' quod sit alteratio sancta, de qua mox supra n. 3718; et quia vox terribilis in lingua originali ex eadem voce ex qua timor, derivatur, est sanctitas quae per illam significatur; et quia timor in sensu interno sanctum significat, ut mox supra dictum, etiam per eandem vocem in lingua originali significatur veneratio ac reverentia, quae quoque est timor sanctus; et ex significatione `loci' quod sit status, de qua mox supra, n. 3716.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church