3775. `Dixit illis Jacob': quod significet verum boni, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius; {1} quia omnia et singula ubivis se ad bonum et verum referunt, n. 3166, 3513, 3519, ita etiam quae in naturali, et quia bonum et verum in naturali cum regeneratur homo, in alio statu est in principio quam in progressu et in fine, ideo per `Jacobum' repraesentatur naturale quoad verum et bonum secundum statum, hic quoad verum boni; sed varia illa ubivis singillatim exponere, foret res in obscurum mittere, imprimis apud illos qui non distinctam ideam de vero et bono habent, et minus adhuc de vero per quod {2} bonum, et de vero quod ex bono. @1 i et$ @2 quod producit$