3776. `Fratres mei, unde vos?': quod significet charitatem ibi ex qua origine, constat ex significatione `fratrum' quod sint illi qui in bono, et inde quod sit ipsum bonum, proinde charitas, de qua n. 367, 2360, 3303, 3459; et ex significatione `unde vos' quod sit ex qua origine. Ex his quoque patet, {1} quod quae in sensu litterae sunt interrogationis, et quod determinatum ad personas, in sensu interno in ideam indeterminatam {2} ad aliquem cadant; historica enim litterae nulla fiunt in caelo apud angelos cum relinquunt hominem, et intrant caelum; inde constare potest quomodo se habet cum interrogatione Jacobi ad viros Haranis, `Fratres mei, unde vos?' quod significet charitatem ibi ex qua origine. (s)Cum his ita se habet: charitas quae externa forma sicut charitas apparet, non semper est charitas in forma interna; ex fine cognoscitur qualis est et unde est; charitas quae ex fine {3} fit propter se aut propter mundum, non est charitas in forma interna, immo nec dicenda est charitas; at charitas quae ex fine fit {3} propter proximum, propter commune bonum, propter caelum, ac ita propter Dominum, est ipsa charitas, et habet in se affectionem benefaciendi ex corde, et inde jucundum vitae, quod in altera vita beatum fit: hoc scire maxime interest, ut homo sciat quid regnum Domini in se: de inquisitione de hac charitate, seu quod idem, de hoc bono, in his versibus nunc agitur; et hic primum quaeritur ex qua origine charitas, quod significatur per `fratres mei, unde vos?'(s) @1 i quomodo se habet cum sensu interno$ @2 A alters to non determinatam$ @3 est$