Arcana Coelestia (Elliott) n. 3862

Previous Number Next Number See English 

3862. Supra n. 3858 ostensum est quod `duodecim tribus' significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, nunc quia de singulis Jacobi filiis, ex quibus tribus nominatae sunt, agitur, ideo hic alterum arcanum aperiendum est, quid nempe involvunt. Quod omnis calor caelestis et spiritualis, seu amor et charitas, in externa forma in caelo percipiatur sicut flammeum a sole, et quod omnis lux caelestis et spiritualis, seu fides, in externa forma in caelo appareat sicut lux quae a sole, tum quod calor ille caelestis et spiritualis in se habeat sapientiam, et quod lux inde in se habeat intelligentiam, et hoc quia a Domino, Qui ibi est Sol, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2441, 2495, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3338, 3339 3341, 3413, 3485, 3636, 3643; inde patet quod omne bonum sit ex calore qui a Domino ut Sole, et quod omne verum sit ex luce inde; et quoque inde patet quod omnes affectiones quae sunt amoris seu boni, sint variationes caloris illius caelestis et spiritualis qui a Domino, et quod inde sint mutationes status; et quod omnes cogitationes quae sunt fidei seu veri, sint variegationes lucis illius caelestis et spiritualis quae a Domino, et quod inde sit intelligentia; in his sunt omnes angeli qui in caelo; eorum affectiones et cogitationes non aliunde sunt, et non aliud; hoc patet ab (c)eorum loquelis, quae quia inde {1}, sunt variegationes seu modificationes caelestis lucis {2}in qua caelestis calor, quare etiam ineffabiles sunt, et tali varietate (c)ac plenitudine ut incomprehensibiles, n. 3342, 3344, 3345. [2]Ut haec repraesentative sisterentur in mundo, singulis Jacobi filiis indita sunt nomina, {3}quae universalia boni et veri, seu amoris et fidei, significarent, ita universalia quoad variationes caloris caelestis et spiritualis, et quoad variegationes lucis inde; ipse ordo universalium illorum est qui determinat flammam et splendorem inde; cum ordo incohat ab amore, tunc flammeum apparet omne quod in genuino ordine inde sequitur, cum autem ordo incohat a fide, tunc lucidum apparet omne quod in genuino ordine sequitur, sed cum omni differentia secundum illa quae sequuntur; (m){4}at si non secundum genuinum ordinem, quod obscurum cum omni differentia;(n) sed de ordine et inde differentia, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; inde nunc est quod Dominus per Urim et Thummim dederit responsa, et quod secundum statum rei responsa tulerint, per luces et earum exsplendescentiam ex lapidibus pretiosis et pellucidis, quibus nomina duodecim tribuum inscripta fuerunt; nam, ut dictum, nominibus inscripta fuerunt universalia amoris et fidei quae in regno Domini, proinde universalia flammae et lucis, per quas illa quae amoris et fidei sunt, in caelo repraesentantur. [3]Primum itaque ex Verbo licet confirmare quod ordo nominum in quo nominantur tribus, varius sit in Verbo, et hoc secundum statum rei de quo ibi agitur; et quod inde sciri possit quod responsa a Domino per Urim et Thummim data, fuerint exsplendescentiae lucis secundum status rei ex ordine; omnis enim lux caeli variatur secundum status rei, et status rei secundum ordinem boni et veri, quid autem veri et boni per unumquemvis significatur, patebit ab explicatione, quod nempe per Reuben significetur fides a Domino, per Shimeonem fides voluntatis quae a Domino; per Levi amor spiritualis seu charitas;

per Jehudam Divinum amoris et caeleste regnum Domini, quid autem per octo reliquos, in capite sequente dicetur. Ordo eorum secundum nativitatem est qui hic describitur, in quo ita sequuntur: Reuben, Shimeon, Levi, Jehudas, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin; videatur hujus capitis vers. 32-35; xxx 6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; xxxv 18; qui ordo est secundum statum rei de (x)qua hic agitur, qui est regenerationis hominis, tunc enim a vero fidei incohatur quod est `Reuben,' et progressus fit inde ad velle verum quod est `Shimeon': inde ad charitatem {1}quae est Levi; ita ad Dominum, Qui in supremo sensu est `Jehudas'; quod conceptio et partus spiritualis seu regeneratio sit ab externo ad internum, mox supra n. 3860 dictum, hoc est, a vero fidei ad bonum amoris. [4]Antequam venit Jacob ad Jishakum patrem suum in Mamre Kiriath Arba, in hoc ordine nominantur: Reuben Shimeon, Levi, Jehudas, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Gen. xxxv 23-26, ubi primo loco sunt qui a Leah et Rachele, et postremo qui ab ancillis, et hoc secundum statum rei, de qua ibi agitur. Alio adhuc ordine recensentur, cum profecti venerunt Aegyptum, de (x)quo Gen. xlvi 9-19; et alio ordine cum ante mortem benedicti a Jacobo, tunc Israele, Gen. xlix 3-27 et alio cum benedicti a Mose, Deut. xxxiii 6-24. In hoc ordine fuerunt cum castrametati sunt circum Tentorium conventus: ad orientem Judas, Jisaschar, Zebulon; ad meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; ad occidentem, Ephraim, Menasheh, Benjamin; ad septentrionem, Dan, Asher, Naphtali, Num. ii 1 ad fin. {6}(m)Quo ordine steterunt ad benedicendum populo super monte Gerizim, et ad maledicendum super monte Ebal, videatur Deut. xxvii 12, 13. (n)Cum principes viri singuli: de tribu mitterentur ad explorandum terram, recensentur hoc ordine: Reuben, Shimeon, Jehudah, Jisaschar, Ephraim, Benjamin, Zebulon, Joseph seu Menasheh, Dan, Asher, Naphtali, Gad, Num. xiii 4-16. Alio autem ordine principes qui in hereditatem darent terram, Num. xxxiv 19-29. Quo ordine jacta et exiit sors cum terra data in hereditatem, videatur Jos. xiii-xix. [5]Ubi de terminis terrae novae seu sanctae quam hereditaturae tribus, apud Ezechielem agitur, memorantur hoc ordine: Dan, Asher, Naphtali, Menasheh, Ephraim, Reuben, Jehudah, Benjamin, Shimeon, Jisaschar, Zebulon, Gad, omnes ab angulo ad orientem ad angulum maris seu occidentis, praeter Gadem qui ad angulum meridiei versus meridiem xlviii (x) 1-

7, 23-26: et ubi de portis civitatis novae seu sanctae, hoc ordine:

versus septentrionem tres portae Reubenis, Jehudae, Levi; versus orientem tres portae, Josephi, Benjaminis, Danis; versus meridiem tres portae, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis; versus occidentem tres portae, Gadis, Asheris, Naphtali, Ezech. xlviii 31-34. Ordo obsignatorum, duodecim millia e quavis tribu, videatur Apoc. vii 5-8. In his omnibus locis recensitio tribuum se habet prorsus secundum statum rei de qua `ibi' agitur, cui ordo correspondet;

ipse status rei patet ab illis quae ibi praecedunt et quae sequuntur. [6] Qualis ordo lapidum pretiosorum in Urim et Thummim fuerit, in Verbo memoratur et describitur, sed quibusnam tribubus singuli lapides corresponderent, non memoratur; erant enim omnia lucis e flamma caelesti, hoc est, omnia veri ex bono, seu omnia fidei ex amore, quae repraesentabant, et quia haec repraesentabant, ipsa lux caelestis miraculose translucebat secundum statum rei, de qua interrogabatur et responsum dabatur, `fulgens et splendens' pro affirmativo boni et veri, praeter variegationes quoad colores secundum differentias status boni et veri, sicut in caelo in quo per luces et earum discriminationes omnia caelestia et spiritualia exprimuntur {7}, et hoc modo ineffabili et prorsus incomprehensibili ab homine, nam, ut aliquoties ostensum, luci caelesti inest vita a Domino, proinde sapientia et intelligentia;

inde lucis discriminationibus omne quod est vitae {8}, hoc est, omne quod est sapientiae et intelligentiae, (c)ac flammae, fulguris et splendoris discriminationibus omne quod est vitae boni, et vitae veri ex bono, seu amoris in Dominum et fidei inde; hoc nunc fuit Urina et Thummim, quod super pectorali ephodi et super corde Aharonis; quod patet etiam ex eo quod Urim et Thummim significent luces et perfectiones, et quod pectorale super quo erat, vocabatur pectorale judicii, ex eo quod judicium sit intelligentia et sapientia, n. 2235; quod hoc super corde Aharonis, erat quia per `cor' significatur amor Divinus, n. 3635, et ad finem hujus capitis; inde etiam lapides illi pretiosi erant in fundis auri, `aurum' enim in sensu interno est bonum quod est amoris, n. 113, 1551, 1552, et `lapis pretiosus' verum quod pellucet ex bono, n. 114. [7] De Urim et Thummim ita apud Mosen, Facies pectorale judicii, opus excogitationis, sicut opus ephodi facies illud, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto facies illud; quadratum erit duplicatum,... et implebis in illo impleturas lapidis, quatuor ordines lapidis erunt;... fundae ex auro erunt in impleturis eorum et lapides erunt juxta nomina filiorum Israelis, duodecim juxta nomina eorum; sculpturae sigilli singuli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus, Exod. xxviii 15-21; xxxix 8-14;

lapides quinam in unoquovis ordine, etiam ibi designantur; et porro, Non recedet pectorale a super ephodo; et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo, in ingrediendo illo ad sanctum, in memoriale coram Jehovah jugiter et dabis ad pectorale judicii Urim et Thummim, et erunt super corde Aharonis in ingrediendo illo coram Jehovah;

et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, Exod. xxviii 28-30; Lev. viii 7, 8. Quod Jehovah seu Dominus per Urim interrogatus sit et responsa dederit, apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Sume Joshuam filium Nunis,... dabis de gloria tua super eum, ut oboediat omnis congregati filiorum Israelis: coram Eleazare sacerdote stabit, et interrogabit eum in judicio Urim coram Jehovah, Num. xxvii 18, 20, 21:

et apud Samuelem, Interrogavit Shaul Jehovam, et non respondit illi Jehovah etiam per somnia, nec per Urim, nec per prophetas, I Sam. xxviii 6. @1 i sunt$ @2 illius in qua calor, inde$ @3 quae universale quoddam quoad bonum et verum, seu quoad amorem et fidem, significarent, ita universale quoddam quoad$ @4 et$ @5 quod I$ @6 A i Secundum eundem ordinem, etiam principes tribuum adduxerunt munus ad initiandum altare, Num. vii 1-fin. Probably omitted in error by confusion of references.$ @7 significantur$ @8 T i veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church