3863. `Quia dixit, quod vidit Jehovah': quod significet i supremo sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum in externo visum, hic fidem a Domino, constat a significatione `videre', de qua sequitur. Ex illis quae praemissa sunt, constare potest quo duodecim tribus ex duodecim filiis Jacobi nominatae, significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, ita omnia Ecclesiae, et quo unaquaevis tribus aliquod universale, ita duodecim tribus duodecim universalia, quae in se comprehendunt et {1} sub se concludunt omnia et singula quae sunt Ecclesiae et in universali sensu omnia quae sunt regni Domini; universale quod `Reuben' significat est fides; quo haec, nempe fides, sit primum universale, est ex eo quia homo cum {2} regeneratur seu (x)fit Ecclesia, primum discet et imbuet illa quae fidei sunt, hoc est, quae veri spiritualis, nam per doctrinam fidei seu veri introducitur; homo enim talis est ut ex se non sciat quid bonum caeleste, {3} sed hoc discet ex doctrina, quae doctrina fidei vocatur; [2] omnis {4} doctrina fidei spectat vitam ut finem, et quia vitam, spectat bonum, nam bonum est vitae {5}. Apud antiquos controversum fuit, quodnam primogenitum Ecclesiae sit, num verum quod est fidei, vel num bonum quod est amoris; qui verum quod est fidei primogenitum dixerunt, ex apparentia externa concluserunt, et id primogenitum statuerunt quia primum discitur et discendum est et quia homo per id introducitur ad bonum; sed nesciverunt quod bonum essentialiter primogenitum sit, et quod id a Domino per internum hominem insinuetur ut adoptet et recipiat verum quod per externum introducitur, et quod bono insit vita a Domino, et quod vero nulla vita nisi quae per bonum, sic ut bonum sit anima veri, (c)ac appropriet (c)et induat sibi verum, sicut anima corpus; inde constare potest quod secundum apparentiam externam verum primo loco sit, et quasi primogenitum, cum regeneratur homo, tametsi bonum essentialiter primo loco est et primogenitum, et fit quoque cum homo regeneratus est; quod ita sit, videatur n. 3539, 3546, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701. [3] Quia agitur in hoc capite et in illis quae praecedunt, de regeneratione naturalis, et hic {6} de primo ejus statu, qui est introductionis per verum ad bonum, ideo primus filius Jacobi seu Reuben nominatus est a `videre Jehovah,' quod in sensu interno significat fidem a Domino. Fides in se spectata est fides intellectu et fides voluntate; scire et intelligere verum quod est fidei, dicitur fides intellectu, at velle verum quod est fidei, dicitur fides voluntate; illa, nempe fides intellectu, est quae significatur per `Reuben,' haec autem nempe fides voluntate, est quae significatur per `Shimeonem': quod fides intellectu, seu intelligere verum, praecedat fidem voluntate seu velle verum, {7} cuivis constare potest; quod enim homini ignotum est, ut est bonum caeleste, hoc prius scire debet quod sit et intelligere quid sit, antequam id velle potest. [4] Quod videre in sensu externo significet visum, constat absque explicatione;
quod videre {8} in sensu interiore significet intellectum, etiam constare potest, visus enim interni hominis non aliud est quam intellectus, quare etiam intellectus in communi loquela vocatur visus internus, et de eo quoque praedicatur lux sicut de visu externo, et vocatur lux intellectualis: quod `videre' in sensu interno sit fides a Domino, constat ex eo quod intellectus interior non alia objecta habeat quam illa quae sunt veri et boni, haec enim sunt fidei; interior ille intellectus, seu internus {9} visus, (x)qui pro objectis habet vera quae sunt fidei, se non ita manifestat sicut intellectus qui pro objectis habet vera quae sunt vitae civilis et moralis, ex causa quia intra hunc est et in luce caeli, quae lux in obscuro est quamdiu homo est in luce mundi; at usque apud illos qui regenerati sunt, se {10} revelat: imprimis per conscientiam. Quod `videre' in supremo sensu sit praevidentia, constare potest, nam intelligentia quae praedicatur de Domino, est intelligentia infinita, quae non aliud est quam praevidentia. [5] Quod per `videre,' ex quo Reuben nominatus est, in sensu interno significetur fides a Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, quorum haec licet afferre; apud Mosen, Dixit Jehovah ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super {11} signo, et erit, omnis qui morsus fuerit, et viderit illum et vivet: fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signo {11} et fuit si momordit serpens virum, et inspexit serpentem aeris revixit, Num. xxi 8, 9;
`serpens aeneus' quod repraesentaverit Dominum quoad sensuale externum, seu naturale, videatur n. 197; quod `aes' sit naturale, n. 425, 1551; (x)quod fides in Ipsum repraesentata sit per quod revixerint, qui viderunt, seu inspexerunt illum, Ipse Dominus docet apud Johannem Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat sed vitam aeternam habeat, iii 14, 15:
[6] apud Esaiam, Dominus dixit, Abi et dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite, impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, vi 9, 10;
quod ibi `videre videndo et non cognoscere' sit intelligere quod verum et usque non agnoscere, patet; ac quod `oculos (x)oblinere ne forte videat oculis suis' sit privare intellectu veri, et quod fides in Dominum sit quae {12} hic per `videre' significatur, constat a Domini verbis apud Matthaeum xiii 13, 14; et apud Johannem xii 36, 37, 39, 40: [7] apud Ezechielem, Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum, sed non vident, quibus aures ad audiendum et non audiunt, xii 2;
{13} quod `oculi ad videndum sed non vident' pro quod possint intelligere vera quae fidei, sed non volunt, et hoc propter mala, quae sunt `domus rebellionis,' quae mendacem lucem falsis et tenebras veris inducunt, secundum haec apud Esaiam, Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt audire legem Jehovae, qui dixerunt videntibus, Ne videatis; et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta, loquimini nobis blanditias, videte illusiones, xxx 9, 10:
apud Esaiam, Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, ix 1 (A.V.2) `videre lucem magnam' pro vera quae sunt fidei, recipere et credere, super illos qui in fide sunt, `lux' caelestis dicitur `effulgere,' nam lux quae in caelo, est Divinum Verum a Divino Bono {14}: [8] apud eundem, Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas, et capita vestra, videntes, obtexit, xxix 10;
`occludere oculos' pro intellectum veri; quod oculus sit intellectus, videatur n. 2701; `videntes obtegere' pro illos qui sciunt et docent vera fidei; `videntes' olim dicti sunt prophetae, qui quod sint docentes, tum vera doctrinae, videatur n. 2534 apud eundem, Sacerdos et propheta errant per siceram,... errant inter videntes, titubant judicio, xxviii 7;
similiter; quod judicium quo titubant, sit verum fidei, videatur n. 2235: apud eundem, Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, xxxii 3;
similiter: apud eundem, Regem in pulchritudine sua spectabunt oculi tui, videbunt terram longinquitatum, xxxiii 17;
`spectare regem in pulchritudine' pro vera fidei quae a Domino, quae pulchra dicuntur a bono; `videre terram longinquitatum' pro bonum amoris; quod `rex' sit verum fidei, videatur n. 1672, 2015, 2069, {15}, 3009, 3670; quod `pulchrum' dicatur a bono, n. 553, 3080, 3821; quod `terra' sit bonum amoris, n. 620, 636, 3368, 3379 apud Matthaeum, Beati mundi corde, quia hi ipsi Deum videbunt, v 8;
`videre Deum' quod sit credere in Ipsum, ita fide Ipsum videre, patet; qui enim in fide sunt, ex fide vident Deum, nam Deus est in fide, et Deus id in fide quod vere fides est: [10] apud eundem, Si oculus tuus scandalizaverit te, erue (c)illum,... bonum est tibi luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis, xviii 9;
hic quod `oculus' non sit oculus, nec quod is eruendus, patet, is enim non scandalizat, sed intellectus veri, qui hic est `oculus,' n. 2701; quod melius sit non scire et capere vera fidei, quam scire et capere illa, et usque vivere vitam mali, significatur per `bonum esse {16} luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis': [11] apud eundem, Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt: amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, xiii 13-17; Joh. xii 40;
`videre' pro scire et intelligere illa quae sunt fidei in Dominum, ita pro fide; nam quod viderint Dominum, et viderint miracula Ipsius, non inde beati fuerunt, sed quod crediderint, ut constare potest ab his verbis apud Johannem, Dixi vobis, quod et videritis Me, et non credatis; haec est voluntas Ipsius Qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam:
non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem; amen, amen, dico vobis, qui credit in Me, habet vitam aeternam, vi 36, 40, 46, 47; `videre et non credere' pro scire vera fidei et non recipere, `videre et credere' pro scire illa et recipere; quod `non Patrem viderit quis nisi qui apud Patrem' pro quod non agnosci possit Divinum Bonum nisi per Divinum Verum; quod `Pater' sit Divinum Bonum et `Filius' Divinum Verum, videatur n. 3704; inde sensus internus est quod nemo caeleste bonum possit habere nisi agnoscat Dominum: [12] similiter apud eundem, Deum nemo vidit usquam {17}, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:
et apud eundem, Jesus dixit, Qui videt Me, videt Illum, Qui misit Me; Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 45, 46;
ibi quod `videre' sit credere seu fidem habere, manifeste dicitur:
et apud eundem, Jesus dixit, Qui cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum,... qui (x)vidit Me, vidit Patrem, xiv 7, 9:
apud eundem, Spiritum veritatis mundus non potest recipere, quoniam non videt illum neque cognoscit illum:... non relinquam vos orphanos, venio ad vos, adhuc parum dum mundus Me non amplius videbit, vos autem videbitis Me, quia Ego vivo, et vos vivetis, xiv 17-19;
`videre' pro fidem habere, solum enim per fidem videtur Dominus, fides enim est {18} oculus amoris, nam ab amore per fidem videtur Dominus, est amor {19} vita fidei, quare dicitur, `vos videbitis Me, quia Ego vivo et vos vivetis': [13] apud eundem, Dixit Jesus, In judicium Ego in mundum hunc veni, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant; Pharisaei... dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? dixit illis Jesus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videmus, ideo peccatum vestrum manet, ix 39-41;
videntes' pro illis qui putant se intelligentes esse prae reliquis, de quibus dicitur quod `caeci fient,' hoc est, non accepturi fidem;
quod `non videre' seu caecus esse praedicetur de illis qui in falsis, tum de illis qui in ignorantia, videatur n. 2383: apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, viii 10;
similiter: apud eundem, Dico vobis vere, Sunt quidam hic stantium, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei, ix 27; Marc. ix 1;
`videre regnum Dei' pro credere: apud eundem, Jesus dixit ad discipulos, Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis, xvii 22;
ibi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae, quando non amplius aliqua fides: [14] apud eundem, Factum est cum Jesus accumberet cum illis, accipiens panem benedixit, et frangens tradidit illis, illorum autem aperti sunt oculi, et cognoverunt Ipsum, xxiv 30, 31;
per hoc significatum est quod Dominus per bonum appareat, non autem per verum absque bono; `panis' enim est bonum amoris, n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 3735, 3813. (s)Ex his et pluribus aliis locis constat quod `videre' in sensu interno sit fides a Domino, nam non alia datur fides quae est fides, quam quae a Domino, haec quoque {20} dat hominem videre, hoc est, credere; fides autem a se, seu a proprio hominis {21} non est fides, nam haec facit videre falsa ut vera, et vera ut falsa, et si vera ut vera, usque non videt quia non credit, videt enim se in illis, non autem Dominum. [15] Quod `videre' sit fidem habere in Dominum, (x)patet manifeste ab illis quae de luce caeli saepius dicta sunt, quod nempe lux caeli quia est a Domino, secum habeat intelligentiam et sapientiam; proinde fidem in Ipsum, nam fides in Dominum intus in intelligentia et sapientia est, quapropter videre ex illa luce, sicut vident angeli non aliud potest significare quam fidem in Dominum; est etiam Ipse Dominus in luce illa quia procedit a Domino; illa lux etiam est quae lucet in conscientia illorum qui fidem in Ipsum habent, tametsi homo hoc nescit quamdiu in corpore vivit, nam tunc lux mundi illam lucem obscurat. (s) @1 aut$ @2 dum$ @3 et$ @4 i enim$ @5 vita I$ @6 ac$ @7 i quod est fidei$ @8 autem$ @9 intimus$ @10 before apud$ @11 I has ligno, but Heb is ( ) (nes) = standard or pole.$ @12 quod verum fidei in Dominum sit quod$ @13 quibus$ @14 A had Verum Divinum ex Bono Divino but alters to this.$ @15 AI i 2015f.$ @16 quod bonum sit$ @17 unquam$ @18 nam fides est sicut$ @19 enim$ @20 est quae$ @21 persuasio$