Arcana Coelestia (Elliott) n. 3876

Previous Number Next Number See English 

3876. `Quia peperi ei tres filios': quod significet successivum, constat ab illis quae supra n. 3871 dicta sunt; successivum quod significatur hic per `tres filios,' est quod charitas nunc veniat;

cum enim regeneratur homo, hoc est, cum fit Ecclesia, primum erit ei {1} scire et intelligere quid verum fidei, alterum erit {2} velle et facere illud, tertium est affici illo; cumque homo afficitur vero, hoc est, cum jucundum et beatum percipit in faciendo secundum verum, tunc est in charitate seu amore mutuo; hoc successivum est quod per `peperi ei tres filios' hic intelligitur {3}. @1 est$ @2 quo$ @3 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church