Arcana Coelestia (Elliott) n. 3877

Previous Number Next Number See English 

3877. `Propterea vocavit nomen ejus Levi': quod significet quale ejus, constat a significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua supra n. 3871; quale est quod continetur in illis verbis `Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios' de quibus {1} mox supra n. 3875, 3876; hoc quale est quod significatur per Levi, tum per tribum ab illo nominatam;

estque {2} id tertium universale Ecclesiae, seu tertium cum homo regeneratur aut fit Ecclesia; estque charitas. Se habet ita cum charitate quod in se contineat velle verum, et per hoc in se contineat intelligere verum, nam qui in charitate est, illa habet {3}; at antequam homo ad charitatem venit, tunc primum in externo erit, nempe in intelligere verum, dein in velle verum, demum in affici vero, quod est charitas; in charitate cum homo est, tunc spectat Dominum, Qui per `Jehudam,' quartum filium Jacobi, in sensu supremo significatur. @1 quo$ @2 est$ @5 haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church