Arcana Coelestia (Elliott) n. 4005

Previous Number Next Number See English 

4005. `Et removit in die isto capros variegatos et maculosos':

quod significet quod separarentur vera boni quae sparsa et mixta malis et falsis, quae propria bono per Labanem significato, constat ex significatione `removere' quod sit separare; ex significatione `caprorum' quod sint vera boni, de qua sequitur; ex significatione `variegatorum' quod sint quae sparsa et mixta malis, de qua etiam sequitur; et ex significatione `maculosorum' quod sint quae sparsa et mixta falsis, de qua supra. Hic nominantur capri et dein caprae, ex causa quia `capri' significavit vera boni et `caprae' bona veri, inter quae qualis differentia sit, videatur supra n. 3995. [2] In Verbo accurata distinctio fit inter masculos et femellas, ut patet a sacrificiis et holocaustis, in quibus specifice mandatum {1}quod offerretur sive agnus vel agna, sive capra vel caper, sive ovis vel aries, et sic porro; ex {2}quibus constare potest quod aliud significatum fuerit per masculum et aliud per femellam; per masculum in genere significatur verum et per femellam bonum; hic itaque per `capros' vera boni, et per `capras,' quae mox nominantur, bona quae illis adjuncta; et quia talis differentia est, etiam dicitur quod `removerit capros variegatos,' non autem punctatos prout de capris; `variegatum' enim significat verum sparsum et mixtum malis, at `punctatum' significat bonum sparsum et mixtum malis, de quo supra n. 3993; verum mixtum malis, est proprie intellectus, sed bonum mixtum malis est proprie voluntatis; haec differentia est. Quod haec a bono per Labanem significato sint, patet quia a grege Labanis; per `gregem' enim in Verbo significatur bonum et verum, seu quod idem, illi qui in bono et vero sunt, ita qui {3}ab Ecclesia Domini. [3] Arcanum hoc ulterius exponi nequit quia non patere potest nisi ad captum instructum de veris et bonis, et simul illustratum; sciendum eram est quid vera boni, et quid bona inde, tum quod ex uno bono, quod hic per Labanem repraesentatur, tot varia possint separari; qui non in cognitione de his sunt, nec sciunt quod in unoquovis bono sint innumerabilia, et quidem tot ut vix possint a scientissimo in communia genera dispesci; sunt enim bona comparata per vera, sunt vera inde nata, et per haec iterum bona comparata; sunt vera nata ex bonis, et hoc quoque in serie; sunt bona mixta malis, et vera mixta falsis, de quibus supra n. 3993; et horum mixtiones et temperaturae tam variae et multiplices ut myriadum myriades excedant, et quoque variantur secundum omnes vitae status, et vitae status in genere secundum aetates, et in specie secundum affectiones quascumque: inde aliquantum capi potest quod a Labanis bono separari potuerint tot varia; {4}quorum quaedam adjuncta sunt veris (t)per filios Jacobi significatis, quaedam relicta, et ex his alia derivata: sed haec talia sunt, ut dictum, quae non cadunt in intellectum nisi instructum et simul illustratum. @1 quid$ @2 quo$ @3 i sunt$ @4 et quaedam adjungi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church