4006. `Et omnes capras punctatas et maculosas': quod significet illorum bona, in quibus mixta mala et falsa, constat ex significatione (?aprarum)' quod sint veri bona, de qua n. 3995, hic bona quae veris, (?) quibus mox supra n. 4005, adjuncta sunt; ex significatione `punctatorum' quod sint bona cum quibus mixta mala et ex significatione `maculosorum' quod sint vera cum quibus mixta falsa, de quibus n. 3993, 3995.