Arcana Coelestia (Elliott) n. 4014

Previous Number Next Number See English 

4014. `Et corylum, et platanum': quod significet potentiam inde naturalium veritatum, constat ex significatione `coryli et platani' quod sint naturales veritates: quod haec significatio istarum arborum sit, non ita constare potest ex aliis locis in Verbo quia alibi non nominantur, praeter platanum apud Ezechielem, Cedri non occultarunt illam in horto Dei, abietes non pares fuerunt ramis ejus, et platani non fuerunt sicut rami ejus, omnis arbor non par fuit illi in pulchritudine ejus, xxxi 8;

ibi de scientificis et rationalibus apud hominem spiritualis Ecclesiae agitur; `hortus Dei' est Ecclesia spiritualis, `cedri' sunt rationalia, `abietes et platani' sunt naturalia, `abietes' naturalia quoad bonum, {1}`platani' quoad verum. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church