Arcana Coelestia (Elliott) n. 4015

Previous Number Next Number See English 

4015. `Et decorticavit in illis decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis': quod significet dispositionem veri interiori potentiae, constat ex significatione `decorticare' et `decorticationum' quod sint detractiones exteriorum, ut pateant interiora, ita denudationes; a significatione `albi' quod sit verum, de qua supra n. 3993, 4007;

et a significatione `baculi' quod sit potentia, de qua mox supra n. 4013, hic potentia interior quia `super baculis sub cortice' dispositio veri interioris potentiae, est potentia interioris hominis in exteriorem, seu spiritualis hominis in naturalem; omnis enim dispositio boni et veri in naturali homine venit a spirituali homine, hoc est, per spiritualem hominem a Domino, et quidem per verum ibi; influit enim Dominus in {1}spiritualis seu interioris hominis bonum, et per verum ibi in naturalem, non autem per bonum immediate priusquam homo regeneratus est; quare omnis dispositio in naturali homine fit ab interiore; naturale seu naturalis homo nusquam aliter disponi potest, hoc est, regenerari; [2] quod ab interiore, patet ex agnitione ver quae nisi sit ab interiore, non est agnitio, tum quoque a conscientia quae est agnitio veri ab interiore, et quoque a perceptione; quia dispositio ab interiore fit per verum, ideo de vero praedicatur potentia {2}tum quoque baculus per quem potentia significatur, {3}ut et manus per quam etiam significatur potentia, n. 3091, ut a perpluribus locis in Verbo, confirmari potest; non quod vero insit potentia a se sed bono, et sic vero ex bono, hoc est, vero per bonum a Domino; inde aliquantum constare potest quid sit dispositio veri interioris potentiae. In supremo sensu, in quo agitur de Domino, significatur potentia propria, nam Divino est potentia propria, quia non ab alio. @1 spiritualem seu interiorem hominem in bonum$ @2 et ideo quoque de vero praedicatur$ @3 tum quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church