Arcana Coelestia (Elliott) n. 4056

Previous Number Next Number See English 

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita xxvi-xxx explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi xxiv a versu 3 usque ad 28;

veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church