Arcana Coelestia (Elliott) n. 4057

Previous Number Next Number See English 

4057. Quid Consummatio Saeculi seu Ultimum Judicium, prius explicatum est, quod nempe sit ultimum tempus Ecclesiae; ultimum ejus tempus dicitur quando ibi nulla amplius charitas et fides; et quoque ostensum quod tales consummationes seu ultima tempora aliquoties exstiterint; primae Ecclesiae consummatio {1} descripta est per Diluvium; secundae Ecclesiae consummatio per exstirpationem gentium in terra Canaane, et quoque per exstirpationes et excisiones plures apud Prophetas; tertiae Ecclesiae consummatio non describitur in Verbo, sed praedicitur, quae fuit destructio Hierosolymae, et dissipatio gentis Judaicae apud quam Ecclesia fuit, in universum orbem; quarta consummatio est Ecclesiae hodiernae {2} Christianae quae a Domino apud {3} Evangelistas et quoque apud Johannem in Apocalypsi, praedicitur {4}, et quae nunc instat. @1 i in Verbo$ @2 hodie$ @3 per$ @4 describitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church