4058. Actum est in illis quae praecedunt in hoc capite apud Matthaeum, de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum non inciperent scire quid bonum et verum sed litigarent de illis;
secundo quod contemnerent illa; tertio quod non corde agnoscerent;
quarto quod profanarent; de his actum est in illo capite a vers. 3 ad 22; et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis, in medio seu apud quosdam qui electi {1} vocantur, agitur de statu veri quod fide: qualis tunc erit, a versu 23 ad 28, et de statu boni quod est charitatis et amoris, in his versibus qui nunc allati sunt; tum quoque de initio novae Ecclesiae. @1 i ibi$