4110. `Laban iverat ad tondendum gregem suum': quod significet statum usus et finis boni quod grex Labanis, constat ex significatione `tondere' quod sit usus, ita finis, nam usus est finis, de qua sequitur: et ex significatione `gregis' quod sit bonum, de qua n. 343, 2566; inde patet quod status usus et finis significetur per `ire ad tondendum'. Agitur nunc de separatione boni medii quod est `Laban,' a bono comparato inde quod est `Jacob'; sed quomodo se {1} cum separatione habet, nec sciri potest quam a societatibus spirituum qui in bono Illo sunt et a quibus illud apud hominem influit, de qua re ab experientia haec licet referre: [2] sunt spiritus boni et sunt spiritus mediae sortis et sunt spiritus mali, qui adjunguntur homini cum regeneratur, ob finem ut introducatur {2} per illos (o)in bona et vera {3} genuina, et hoc mediis angelis a Domino, sed sunt tales spiritus seu societates spirituum qui cum regenerando non concordant, modo quoad tempus, quare cum usum praestiterant, separantur; separatio illorum fit diversimode, et aliter separatio spirituum bonorum, aliter spirituum mediae sortis, et aliter spirituum malorum; separatio spirituum bonorum fit quando id non sciunt, ex beneplacito Domini scientes quod illis bene sit ubicumque sunt, seu quocumque a Domino transferuntur; separatio autem spirituum mediae sortis fit per plura media, usque dum in libero recedunt, remittuntur enim in statum boni {4} sui, proinde in statum usus et finis inde {5}, ut ibi percipiant jucundum suum et beatum suum, sed quia ex {6} consortio priore traxerunt volupe, reducuntur aliquoties, et remittuntur aliquoties, usque dum sentiunt injucundum in diutius morando et sic in libero recedunt; spiritus autem mali quidem etiam in libero removentur, sed in libero quod illis apparet ut liberum;
adjunguntur ut inducant negativa quae discutienda, ut melius confirmetur homo in veris et bonis; cumque homo incipit confirmari in illis, tunc injucundum percipiunt, et jucundum in separatione, ita ex libero quod est jucundi illorum, separantur: ita se habet cum separatione spirituum apud hominem cum regeneratur, proinde ita cum mutationibus status ejus quoad bonum et verum. {7} [3] Quod `tondere gregem' sit usum facere, patet ex eo quod tonsio gregis in sensu interno non aliud sit quam usus, nam lana inde: quod tonsio gregis sit usus, etiam patet ab his apud Mosen, Omne primogenitum, quod nascitur in armento tuo, et in grege tuo, sanctificabis Jehovae Deo tuo; non facies opus per primogenitum bovis tui, et non tondebis primogenitum gregis tui; sed coram Jehovah Deo tuo comedes illud quotannis in loco quem elegerit Jehovah, Deut. xv 19 [, 20];
ubi `non tondere primogenitum gregis' est non usum domesticum inde facere: {8} quia `tonsio gregis' significabat usum, ideo' inter officia et munia insignia tunc temporis fuit `tondere gregem, et adesse tonsionibus'; ut constare potest a Jehudah, quod `tonderet gregem suum', Gen. xxxviii 12, 13; et ex filiis Davidis, in libro 2 Samuelis, {9} Fuit post biennium dierum, et erant tonsores Abshalomo in Baalhazor, quod in Ephraimo, et vocavit Abshalom omnes filios regis, et venit Abshalom ad regem, et dixit, Ecce quaeso tonsores servo tuo, eat quaeso rex, et servi sui {10} cum servo tuo, xiii 23, 24. @1 after separatione$ @2 introducantur$ @3 vere I$ @4 amoris$ @5 sui boni$ @6 i adhuc$ @7 tales sunt separationes spirituum apud hominem cum regeneratur, inde tales sunt mutationes status quoad bonum et verum apud illum$ @8 i et$ @9 i Et$ @10 tui AI$