Arcana Coelestia (Elliott) n. 4111

Previous Number Next Number See English 

4111. `Et furata Rachel teraphim qui patri suo': quod significet mutationem status per `Laban' significati quoad verum, constat ex significatione `furari' hic quod sit auferre quod carum et sanctum est, ita mutare statum; ex significatione `teraphim' quod sint vera, de qua sequitur; et (c)a significatione `patris,' hic Labanis, quod sit bonum per illum significatum, de qua prius;

`pater' etiam significat bonum, n. 3703; inde patet quod per `furata Rachel teraphim qui patri suo' significetur mutatio status per `Labanem' significati quoad verum. [2] Quid haec involvunt, etiam constare potest a statu spirituum cum separantur; status spirituum quoad bonum et verum se habent secundum societates in quibus sunt, influit enim omnis cogitatio per alios, ut prius ostensum, et proxime per illos cum quibus in societate sunt;

quapropter cum removentur ab una societate et remittuntur in aliam, status cogitationum et affectionum illorum mutantur, proinde status quoad verum et bonum; si autem remittuntur in societates discordes, tunc injucundum percipiunt, et ex injucundo coactum, quapropter inde separantur et feruntur in societates concordes; inde est quod mali non possint interesse et morari in societatibus bonorum et boni non in societatibus malorum, tum quod omnes spiritus et angeli distincti sint in societates secundum affectiones quae sunt amoris:

sed unaquaevis affectio quae amoris, multiplicia et varia in se continet, n. 3078, 3189, 4005, at unum usque est regnans, inde unusquisque in pluribus societatibus potest esse, sed connititur usque ad illam quae est affectionis regnantis, in quam demum fertur. [3] Quod ad bonum quod per `Labanem' significatur, et `ad' ejus status mutationem attinet, quamdiu (o)illud fuit cum bono quod per `Jacobum' repraesentatur {1}, fuit propius Divino, nam `Jacob' est illud bonum in Naturali, et quia propius Divino, etiam tunc in perfectiore statu veri et boni fuit; at cum separaretur inde, tunc in alium statum quoad verum et quoad bonum venit; status enim mutationes in altera vita in genere nihil aliud sunt quam approximationes ad Divinum et remotiones a Divino; inde nunc patet quid per mutationem status cum separaretur bonum per `Labanem' significatum, intelligitur. [4] Quod `furata Rachel teraphim qui patri suo' significet mutationem status quoad vera, est quia per teraphim significantur dii ejus, ut patet a sequentibus, dicit enim Laban ad Jacobum, `Quare furatus es deos meos?' vers. 30, et Jacob respondit, `Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris,' vers. 32, et `dii' in sensu interno significant vera, quapropter etiam in Verbo `Deus' nominatur eum agitur de vero, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822. [5] Teraphim erant idola quae adhibebantur cum consulerent seu interrogarent Deum, et quia responsa quae tulerunt, erant illis vera Divina, ideo vera per illos significantur, ut apud Hosheam, Diebus multis sedebant filii Israelis, nullus rex, et nullus princeps, et nullum sacrificium,... nec ephod {2} et teraphim, iii 4;

`ephod {3} et teraphim' pro veris Divinis quae tulerunt per responsa; cum enim interrogabant Deum, etiam induebant ephodum, 1 Sam. xxiii 9-12 apud Zachariam, Teraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident mendacium, et somnia vanitatem loquuntur, x 2;

ubi etiam `teraphim' pro responsis, sed in illo statu pro iniquis:

et quia talia `per teraphim significabantur', etiam apud quosdam fuerunt, tametsi prohibiti {4}, ut apud Micham in {5} libro Judicum, Michae erat domus Dei, et fecit ephodum et teraphim, et implevit manum unius de filiis ut esset illi in sacerdotem:... et dixerunt quidam ex Danitis ad fratres suos, Num scitis quod in domibus his sit ephod {2} et teraphim, et sculptile et fusile? Cumque intrassent domum Michae, et sumerent sculptile, ephodum et teraphim, et fusile?... Et bonum fuit cor sacerdotis, et sumpsit ephodum et teraphim, et sculptile:... et persecutus Michah Danis filios, dixit, Deos meos, quos feci, sumpsistis, et sacerdotem, et abivistis, quid mihi amplius? xvii 5; xviii 14, 18, [20], 24:

tum apud Michal uxorem Davidis, de qua in libro 1 Samuelis, {6} Michal uxor Davidis sumpsit teraphim, et posuit in lecto,... et obtexit veste: venerunt legati Shaulis, sed ecce teraphim in lecto, xix (x)13, 16;

quod tamen idola fuerint quae prohibita, patet ab illis quae dicuntur de iis 1 Sam xv 23; 2 Reg. xxiii 24; Ezech. xxi 26 [A.V. 21]. @1 repraesentatione I$ @2 ephodus$ @3 A had ephodus but d -us$ @4 prohibita$ @5 i de quo$ @6 ip cum fugit David,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church