Arcana Coelestia (Elliott) n. 4112

Previous Number Next Number See English 

4112. `Et furatus Jacob cor Labanis Aramaei': quod significet mutationem status per `Labanem' significati quoad bonum, constat a significatione `furari' quod sit auferre quod carum et sanctum est, ita mutare statum, ut mox supra n. 4111; ex significatione `cordis' quod sit illud quod procedit ex voluntate, et cum voluntas boni est, quod sit bonum, de qua n. 2930, 3313, 3888, 3889; `et' ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum medium quod nunc separatur, et quia separatur, Laban nunc vocatur Aramaeus, ut quoque in versu seq. 24, nam `Laban Aramaeus' est bonum tale in quo non Divinum Bonum et Verum ut prius: causa quod id significetur, est quia Aram seu Syria separata fuit per fluvium, nempe Euphratem, a terra Canaane, ita fuit extra terram Canaanem, per quam significatur in sensu interno regnum Domini, et in sensu supremo Divinum Humanum Domini, videatur supra n. 4108: [2] per `Aram et {1} Syriam' in specie significantur cognitiones veri et boni, videatur n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, et hoc ex causa quia ibi quoque fuit Ecclesia Antiqua, et ibi reliquiae ejus manserunt diu, ut constat (c)a Bileamo, qui fuit inde et Jehovam novit et quoque de Domino prophetavit; sed postquam idololatria ibi succrevit, et inde evocatus est Abram {2}, ac repraesentativa Ecclesia instituta fuit in terra Canaane, tunc `Aram seu Syria' induit repraesentationem regionis extra Ecclesiam, seu separatae ab Ecclesia, proinde remotae ab illis quae sunt regni Domini, retenta usque significatione cognitionum boni et veri. Quod `Jacobus dicatur, quod `furatus sit cor Labanis, per quod non indicavit ei quod fugeret,' est quia de mutatione status quoad verum mox supra dictum, hic ideo de mutatione status quoad bonum:' in Verbo enim ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste quod est veri et boni, in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712 {4}. @1 seu$ @2 Abraham$ @3 de Jacobo$ @4 ut supra n. 4105$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church