Arcana Coelestia (Elliott) n. 4198

Previous Number Next Number See English 

4198. `Et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te': quod significet praesentiam Divini Naturalis Domini, nempe in bono quod nunc per `Labanem' repraesentatur, constat a significatione {1}spectare seu (o)speculari quod sit praesentia, qui enim spectat alterum aut ex alto speculo videt illum, is praesens est apud illum visu; praeterea videre, cum praedicatur de Domino, (o)est Praevidentia et Providentia, {2} n. 2837, 2839, 3686, 3854, 3863, ita quoque {3} praesentia, sed per Praevidentiam et Providentiam. [2] Quod praesentiam Domini attinet, est Dominus praesens apud unumquemvis, sed secundum receptionem {4}; nam a Domino solo est vita uniuscujusvis; qui recipiunt praesentiam Ipsius in bono et vero, in vita intelligentiae et sapientiae sunt;

at qui {5} recipiunt praesentiam Ipsius {6}non in bono et vero sed in malo et falso, in vita insaniae et stultitiae sunt, at usque in facultate intelligendi et sapiendi; quod in hac usque sint, constare potest ex eo quod in externa forma sciant mentiri et simulare bonum et verum, et per illam captare homines; quod nusquam foret nisi in facultate fuissent. Praesentiae quale significatur per `Mizpah,' hic quale apud illos qui in bonis operum, seu apud gentes, quae hic repraesentantur per `Labanem'; (o)nomen Mizpah enim in lingua originali a spectare dictum est. @1 quod sit$ @2 i de qua$ @3 proinde$ @4 nam Dominus per Praevidentiam et Providentiam est praesens, et hoc secundum receptionem; Dominus quidem est praesens apud unumquemvis hominem.$ @5 qui autem non$ @6 proinde vitam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church