4199. `Quia latebimus vir a socio suo': quod significet separationem respective ad illa quae sunt Ecclesiae, constat a significatione `latere' hic quod sit separatio; et a significatione `viri a socio' quod sint illi qui intra Ecclesiam, et qui extra;
illi dicuntur `latere' quia separati sunt quoad bonum et veram, ita respective ad illa quae sunt Ecclesiae.