4221. Ut scirem quod ita sit, cum talibus qui ita vixerunt, loqui datum (o)est, et quoque cum uno quem etiam in vita corporis novi;
ille dum vixit, quicquid proximo fecit bonum, propter se fecit, nempe sui honoris et sui lucri causa, reliquos contempsit, et quoque odio habuit; Deum quidem confessus est ore, non tamen agnovit corde: cum loqui cum illo daretur, exhalabat ab illo sphaera sicut corporea, loquela ejus erat non sicut spirituum, sed sicut hominis adhuc vivi; nam loquela spirituum distinguit se ab humana in eo quod illa sit plena ideis seu quod spirituale ei insit, ita vivum quod non exprimi potest, haec autem non ita; talis sphaera exhalabat ab illo, et percipiebatur in singulis quae loquebatur; apparebat ibi inter viles, et dictum quod qui tales sunt, successive fiant quoad cogitationes et affectiones tam crassi et stupidi ut non stupidior aliquis in mundo: locum habent sub clunibus ubi infernum illorum est; inde quoque prius apparuit {1} quidam, non specie qua spiritus, sed specie qua homo crasse corporeus, in quo tam parum ex vita intelligentiae quae propria est humana ut dicas stupiditatem in effigie; inde patebat quales illi fiunt, qui in {2} nullo amore sunt erga proximum, nec erga publicum, minus erga regnum Domini, sed solum in amore sui, et se solum in singulis spectant, immo se adorant ut deos et sic quoque volunt ab aliis adorari, {3} in omnibus quae agunt id intendendo {4}. @1 apparuerunt$ @2 ex$ @3 i et$ @4 intendunt$