Arcana Coelestia (Elliott) n. 4224

Previous Number Next Number See English 

4224. Formae organicae non solum sunt illae quae apparent coram oculo et quae detegi possunt per microscopia, sed etiam sunt formae organicae adhuc puriores quae nusquam aliquo oculo nudo nec artificiali detegi possunt, `hae formae sunt interiores; sicut formae quae sunt visus interni et quae denique sunt intellectus;

hae sunt imperscrutabiles, sed usque sunt formae, (o)hoc est, substantiae; non enim potest aliquis visus, ne quidem intellectualis, existere quam ab aliquo; hoc {1} etiam notum est in orbe erudito, quod nempe absque substantia quae subjectum, non sit aliquis modus seu aliqua modificatio seu (x)aliquod quale quod se active manifestat; formae illae puriores seu interiores quae imperscrutabiles, sunt quae sensus internos sistunt, et quoque affectiones interiores producunt: cum illis formis quia cum illarum sensibus et horum affectionibus, correspondent caeli interiores:

sed quia de illis et de correspondentia illorum, plura sunt quae mihi detecta [sunt], illa non possunt clare exponi, nisi de singulis in specie agatur, quapropter etiam in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, licet continuare illa quae de correspondentia hominis cum Maximo Homine in priore Parte incohata sunt; ut tandem sciat homo, non ex aliqua ratiocinatione, minus ex aliqua hypothesi, sed ab ipsa experientia, quomodo se cum illo habet, et cum interno ejus homine qui anima ejus vocatur, et denique cum conjunctione ejus cum caelo et per caelum cum Domino, consequenter unde homo est homo, et per quae distinguitur a bestiis; et porro quomodo homo semet ipsum a conjunctione illa separat, et se cum inferno conjungit. @1 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church