Arcana Coelestia (Elliott) n. 4225

Previous Number Next Number See English 

4225. In antecessum dicendum quinam sunt intra Maximum Hominem, et quinam sunt extra illum: omnes qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt {1}, {2} et ei bonum faciunt ex corde secundum bonum apud illum, et qui conscientiam justi et aequi habent, illi sunt intra Maximum Hominem, sunt enim in Domino, proinde in caelo; at omnes qui in amore sui et in amore mundi (o)sunt, et inde in concupiscentiis, ac {3} solummodo propter leges, sui honorem, et opes mundi, (c)et propter famam inde, bonum faciunt, ita qui interius immisericordes sunt, in odio et vindicta contra proximum sui et mundi causa, et delectantur ejus damnis quando sibi non favet, illi sunt extra Maximum Hominem, sunt enim in inferno; hi non correspondent aliquibus organis et {4} membris in corpore, sed vitiis et morbis eis inductis variis, de quibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia in sequentibus. [2] Qui extra Maximum Hominem sunt, hoc est, extra caelum, illi non possunt intrare in illum, vitae enim sunt contrariae; immo si aliquo modo intrant, quod fit quandoque a talibus qui lucis angelos in vita corporis mentiri edocti sunt, sed cum illuc veniunt, quod quandoque permittitur ex causa ut sciant quales sunt, sed admittuntur modo ad primum introitum, hoc est, ad illos qui simplices adhuc sunt et nondum ad plenum instructi, tunc illi qui sicut lucis angeli intrant, vix aliquibus momentis ibi morari possunt, quia ibi est vita amoris in Dominum et amoris erga proximum; et quia ibi nihil correspondet vitae illorum, vix possunt respirare; quod spiritus et angeli quoque {5} respirent, videatur n. 3884-3893; inde incipiunt angi, nam respiratio se habet secundum liberum vitae, et quod mirum, vix tandem possunt se movere, sed fiunt sicut qui in gravedine sunt, angore et cruciatu occupante interiora, quapropter se inde ejiciunt praecipites, et hoc usque ad infernum, ubi respiratio illis et mobilitas; inde est quod vita in Verbo per mobilitatem repraesentetur. Qui autem in Maximo Homine sunt, illi in respirationis libero sunt cum in bono amoris; sed usque distincti (o)sunt secundum boni quale et quantum, inde tot caeli {6} sunt, qui in Verbo vocantur mansiones, Joh. xiv 2; estque unusquisque in suo caelo in sua vita, et habet influxum ab universo caelo; quisque ibi est centrum influxuum omnium, inde in perfectissimo aequilibrio, et hoc secundum formam stupendam caeli, quae a solo Domino, ita cum omni varietate. @1 after Dominum$ @2 i ex interiore homine$ @3 after favet, two lines below.$ @4 aut$ @5 etiam$ @6 i distincti$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church