4226. {1} Quandoque conquesti sunt recentes spiritus, qui interius mali fuerunt (o)cum in mundo vixerunt, sed exterius apparentiam boni aucuparunt per opera quae fecerunt aliis sui et mundi causa, quod non admittantur in caelum, illi enim non aliam opinionem de caelo habuerunt quam admissionis ex gratia; sed illis quandoque responsum est quod nulli negetur caelum, et si cupiunt quod admittendi, etiam aliqui admissi in societates caelestes proximas quae ad introitum, sed cum illuc venerunt, ex contrarietate et repugnantia vitae perceperunt, ut dictum, respirationis cessationem, angorem, et cruciatum sicut infernalem, et se dejecerunt inde; dicentes dein quod caelum illis infernum esset, et quod nusquam crediderint caelum tale esse. @1 This [ ] was written, after 4228 but has directions for insertion here.$