Arcana Coelestia (Elliott) n. 4227

Previous Number Next Number See English 

4227. Sunt plures ex utroque sexu qui tales in vita corporis fuerunt ut ubicumque potuerint, quaesiverint arte et dolo subjugare sibi aliorum animos fine imperandi, cumprimis apud potentes et divites ut soli essent qui sub nomine illorum regerent, quique clam egerunt et removerunt alios, imprimis probos, et hoc variis modis, quidem non vituperando quia probitas semet defendit, sed per modos alios, eorum consilia pervertendo, vocando simplicia et quoque mala, attribuendo infortunia si quae fiunt, praeter alia similia:

qui tales fuerunt in vita corporis, etiam tales sunt in altera vita, nam unumquemque sequitur vita sua; [2] per vivam experientiam ab hujuscemodi, cum apud me fuerunt, id comperii, quia {1} similiter tunc agebant, sed adhuc solertius et ingeniosius, nam spiritus subtilius agunt quam homines, quia a nexibus cum corpore {2} et (c)a vinculis cum crassis sensationum modis, soluti sunt;

illi ita subtiles erant ut aliquoties non perceperim {3} quod intentio seu finis imperandi illis esset; et cum inter se loquebantur, cavebant ne audirem et id perciperem; sed ab aliis qui audiverunt, mihi dictum quod nefanda essent consilia eorum, et quod per magicas artes, ita per opem a diabolica turba, studerent pervenire ad finem suum; neces proborum pro nihilo aestimabant;

Dominum, sub Quo imperare se velle dicebant, vilipendebant, (t)Ipsum modo ut alium hominem spectando, cui cultus sicut apud alias gentes quae homines deos fecerunt et coluerunt {4}, ab antiquo manens {5}, et cui contradicere, quia nati in illo cultu, (o)et famam laederent, non ausi fuerint: de illis id dicere possum quod cogitationes et voluntatem hominum qui similes sunt, obsideant, ac apud illos se insinuent eorum affectioni et intentioni, sic ut illi nequaquam scire possint,{6} absque Domini misericordia, quod tales spiritus adsint, et quod in societate talium sint. [3] Hi {7} spiritus correspondent vitiosis sanguinis purioris apud hominem qui sanguis spiritus animalis vocatur, quem vitiosa intrant absque ordine, et `ubicumque' se diffundunt, {8} sunt sicut venena quae frigus inducunt {9}, et torporem nervis et fibris {10}, ex quibus erumpunt morbi gravissimi et fatales. Cum tales in consortio agunt, internoscuntur per id quod modo quadrupedo, ut ita dicatur, agant, et quod insideant (t)parti posteriori capitis sub cerebello ad sinistrum; qui enim sub occipitio agunt {11}, clandestine magis quam alii operantur, et qui ad partem tergalem, imperare cupiunt. [4] Ratiocinati sunt mecum de Domino, et dicebant quod mirum sit quod non audiat preces quando precantur, et (t)sic quod non opituletur supplicantibus, sed respondere datum quod non audiri possent, quia pro fine habent talia quae contraria sunt saluti generis humani et quia precantur pro semet contra omnes, et cum ita precantur quod claudatur caelum, `qui enim in caelo sunt, solum attendunt ad fines precantium'; haec quidem non agnoscere volebant, sed usque nihil potuerunt respondere. [5] Erant viri hujus sortis {12}, et illi cum feminis in consortio, qui dicebant quod a feminis plura consilia possent capere, quia citiores et solertiores perspiciendi talia essent;

admodum delectantur consortio illarum {13} quae scorta fuerunt. Tales ut plurimum ad secretas artes et magicas in altera vita se applicant, nam magicae artes in altera vita sunt perplures quae in mundo prorsus ignotae sunt, ejuscemodi ut primum in alteram vitam veniunt, se applicant, et discunt fascinare illos apud quos sunt, imprimis sub quibus regnare cupiunt; nefaria non abhorrent. De inferno illorum (o)quale est et ubi sunt quando non in mundo spirituum, alibi dicetur. Ex his constare potest quod vita sua unumquemque {14} maneat post mortem. @1 nam$ @2 corporeis$ @3 sciverim$ @4 colunt$ @5 i inde$ @6 quod cogitationem et voluntatem hominis, qui similis est, obsideant, ac apud illum se insinuent ejus affectioni ac intentioni, sic ut homo nequaquam scire possit,$ @7 sit. Tales$ @8 i et ubicunque se dissipant,$ @9 i et figunt$ @10 i infundunt$ @11 apparent$ @12 tales$ @13 illarum consortio delectantur$ @14 unumquemvis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church