Arcana Coelestia (Elliott) n. 4240

Previous Number Next Number See English 

4240. `Terram Seir': quod significet bonum caeleste naturale, constat a significatione `terrae Seir' quod in supremo sensu sit bonum caeleste naturale Domini; causa quod `terra Seir' illud significet, est quia mons Seir erat terminus terrae Canaanis ab una parte, Jos. xi 16, 17, et omnes termini, sicut fluvii, montes et terrae repraesentabant illa quae ultima essent, n. 1585, 1866, 4116; induebant enim repraesentationes a terra Canaane quae in medio, quae repraesentabat regnum caeleste Domini, et in supremo sensu Divinum Humanum Ipsius, videatur n. 1607, 3038, 3481, 3705;

ultima quae termini, sunt illa quae naturalia vocantur, nam in naturalibus terminantur spiritualia et caelestia; ita se habet in caelis, (o)nam intimum seu tertium caelum est caeleste, quia in amore in Dominum; medium seu secundum caelum est spirituale, quia in amore erga proximum; ultimum seu primum caelum est caeleste et spirituale naturale, quia in simplici bono, quod est ultimum ordinis ibi; similiter apud hominem regeneratum qui est exiguum caelum. Ex his nunc constare potest unde sit quod `terra Seir' significet bonum caeleste naturale; `Esavus' quoque qui ibi (o)habitabat, repraesentat bonum illud, ut supra ostensum est, inde etiam per terram ubi habitabat, significatur (x)idem; terrae enim induunt repraesentationes illorum qui ibi sunt, n. 1675. [2] Ex his nunc patere potest quid per `Seir' significatur in Verbo; ut apud Mosen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus sanctitatis, Deut. xxxiii 2, 3 in cantico Deborae et Baraki in Libro Judicum, Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, montes defluxerunt;... hic Sinai coram Jehovah Deo Israelis, v 4, 5:

in prophetia Bileami, Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele,... et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. xxiv 17, 18;

quisque videre potest quod `Seir' illic significet aliquid Domini, nam dicitur quod `Jehovah exortus est de Seir,' quod `exivit e Seir, et egressus ex agro Edomi,' quod `Edomus et Seir erit hereditas,' sed quid Domini significat, nemo scire potest nisi ex sensu interno Verbi; quod sit Divinum Humanum Domini, et in specie ibi Divinum Naturale quoad bonum, ex supradictis constare potest;

`exoriri et exire e Seir' est quod Naturale etiam Divinum faceret, ut inde quoque lux, hoc est, intelligentia et sapientia, et ita Jehovah fieret non modo quoad Humanum Rationale, sed etiam quoad Humanum Naturale; quapropter dicitur, `Jehovah exortus est de Seir, et Jehovah exivit e Seir'; quod Dominus sit Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035:

simile involvit propheticum Dumae apud Esaiam, Ad me clamans e Seir, custos quid de nocte, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11, 12. [3] {1} Per `terram Seir' in sensu respectivo proprie significatur regnum Domini apud illos qui extra Ecclesiam sunt, hoc est, apud gentes cum apud illos instauratur Ecclesia, priore seu vetere desciscente a charitate et fide; quod tunc illis qui in tenebris, lux, a pluribus locis in Verbo constat; hoc proprie significatur per `exoriri e Seir, et exire e Seir, (o)ac egredi ex agro Edomi,' tum {2} quod `Seir erit hereditas,' ut et per illa apud Esaiam `ad me clamans e Seir, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox'; `venit mane' est adventus Domini, (o)n. 2405, 2780, ac inde illustratio illis qui `in nocte,' hoc est, in ignorantia, sed illustratio a Divino Naturali Domini, n. 4211. Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `Seir,' ut apud `Ezechielem xxv 8, 9; xxxv 2-15, et passim in historicis Verbi. @1 ibi$ @2 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church