Arcana Coelestia (Elliott) n. 4241

Previous Number Next Number See English 

4241. `Agrum Edomi': quod significet verum inde, nempe ex bono, constat (c)ex significatione `agri Edomi' quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum, cui conjuncta doctrinalia veri, seu vera, de qua n. 3302, 3322; vera inde seu quae ex bono, distincta sunt a veris ex quibus bonum; vera ex quibus bonum, sunt illa quae homo imbuit ante regenerationem, vera autem quae ex bono, sunt illa quae imbuit post regenerationem; post regenerationem enim ex bono procedunt vera, nam ex bono tunc percipit (c)et novit quod vera sint; (t)de verum, ita verum boni, est quod significatur per `agrum Edomi'; similiter etiam in loco supra allato ex Libro Judicum, [3] Jehovah cum exivisti e {1} Seir, cum egressus es ex agro Edomi, v 4.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church