Arcana Coelestia (Elliott) n. 4286

Previous Number Next Number See English 

4286. `Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel': quod significet Divinum caeleste spirituale nunc, et quod `Israel' sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, ipse caelestis homo qui rationalis, est `Josephus,' constare potest ex illis quae de Jacobo et de Israele, et quoque de Josepho, sequuntur, prius enim dicendum quid (o)hic caeleste spirituale: hodie quidem in Ecclesia notum est quod sit spiritualis homo et quod naturalis, seu quod sit internus homo et externus, sed quid spiritualis seu internus homo, nondum ita scitur, minus quid caelestis homo, et quod is distinctus sit a spirituali; et quia hoc non scitur, non {1} sciri potest quid coelestis spiritualis homo {2}, qui hic est `Israel,' quapropter paucis dicendum: [2] quod tres caeli sint, notum est, nempe (o)caelum intimum, medium, et ultimum, seu quod idem, tertium, secundum, et primum; caelum intimum seu tertium est caeleste, angeli enim ibi vocantur caelestes nam in amore in Dominum sunt ac inde conjunctissimi Domino, et quia ita, in sapientia sunt prae omnibus reliquis; sunt innocentes ac inde vocantur innocentiae et sapientiae;

distinguuntur angeli illi in internos et externos; interni sunt magis caelestes quam externi. Caelum medium seu secundum est spirituale, angeli enim ibi vocantur spirituales quia in charitate erga proximum sunt, hoc est, in amore mutuo, qui talis est ut {3} unus alterum amet plus quam se, et quia tales, in intelligentia sunt, ac inde vocantur intelligentiae {4}; hi quoque angeli distinguuntur in internos et externos, interni {5} sunt magis spirituales quam externi. Caelum autem ultimum seu primum est quoque caeleste et spirituale, sed non in eo gradu ac priores, naturale enim illis adhaeret, quapropter vocantur caelestes et spirituales naturales; sunt quoque in amore mutuo, sed non amant alios plus quam se sed sicut se; sunt in affectione boni et in cognitione veri; distinguuntur etiam hi in internos et externos. [3] Quid autem caeleste spirituale, etiam paucis dicetur: caelestes spirituales vocantur illi qui (o)mox supra spirituales dicti sunt, ac in medio seu secundo caelo sunt, caelestes nuncupantur ex amore mutuo, (c)ac spirituales ex intelligentia inde; interni ibi sunt qui repraesentantur per `Josephum,' et quoque in Verbo vocantur `Josephus,' externi autem ibi sunt qui repraesentantur per `Israelem,' et quoque in Verbo vocantur `Israel'; illi nempe interni qui vocantur Josephus, participant ex rationali, externi autem qui vocantur Israel, participant ex naturali, nam sunt medii inter rationale et naturale; inde est quod dictum {6} quod `Israel' sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, et quod `Josephus' sit ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis;

(m)in universali enim sensu omne bonum quod est amoris et charitatis, vocatur caeleste, et omne verum quod inde est fidei et intelligentiae, dicitur spirituale.(n) [4] Haec dicta sunt ut sciatur quid Israel; sed `Israel' in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum caeleste spirituale; in interno autem sensu (o)significat terra; regnum Domini spirituale in terra est Ecclesia quae Ecclesia spiritualis vocatur; et quia `Israel' est regnum Domini spirituale, est quoque Israel {7} homo spiritualis, nam in unoquovis homine tali est regnum Domini, homo enim in minima forma est caelum, (o)et quoque est Ecclesia, n. 4279. Quod Jacobum attinet, repraesentatur per illum in supremo sensu Dominus quoad {8} naturale tam caeleste quam spirituale {9}, et {10} in sensu interno regnum Domini quale est in ultimo seu primo caelo, proinde etiam illud Ecclesiae; (o)bonum in naturali est quod hic caeleste vocatur, et verum ibi quod spirituale.' Ex his constare potest quid per Israelem et per Jacobum (t)in Verbo significatur, et quoque cur Jacobus nominatus est {11} Israel. [5] Sed haec quae dicta sunt, non possunt quin obscura appareant, ex causa imprimis quia paucis notum est quid spiritualis homo, et vix ulli quid caelestis, proinde quod inter spiritualem et caelestem hominem sit aliqua distinctio; causa quod id non notum sit, est quia non distincte percipitur bonum quod est amoris et charitatis, ac verum quod est fidei; quoque haec non percipiantur, est quia genuina charitas non amplius est; ubi: aliquid non est, ibi nec datur perceptio ejus; tum quia homo parum sollicitus est de illis quae sunt vitae post mortem, ita de illis quae sunt caeli, sed plurimum de illis quae sunt vitae in corpore, ita de illi quae sunt mundi;

si homo sollicitus foret de illis quae sunt vitae post mortem, ita {12} de illis quae sunt caeli, tunc facile omnia illa quae supra dicta sunt, caperet, nam quod amat homo, hoc facile haurit et capi at aegre quod non amat. [6] Quod aliud `Jacob' significet et aliud `Israel' patet manifeste ex Verbo, nam in historicis ejus, ut quoque in propheticis, nunc dicitur Jacob, nunc Israel, et quandoque uterque uno versu; exinde constare potest quod sensus internus Verbi sit, quod absque illo sensu nullatenus id sciri possit: quod Jacob nunc dicatur Jacob nunc Israel, constat {13} ab his sequentibus, Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui:... hae nativitates {14} Jacobi; Joseph filius septendecim annorum,... et Israel amabat Josephum prae omnibus filiis suis, Gen. xxxvii 1-3;

ubi Jacob primum vocatur `Jacob,' et mox `Israel,' et tunc Israel cum agitur de Josepho: alibi {15} Vidit Jacob quod esset frumentum in Aegypto, dixit Jacob filiis suis:... et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, Gen. xiii 1, 5:

et postea, Ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem suum:... cum dicerent ad eum omnia verba Josephi, quae locutus est ad illos, revixit spiritus Jacobi patris illorum; et dixit Israel, Multum, adhuc Josephus filius meus vivus, Gen. xiv 25, 27, 28:

amplius, Et profectus est Israel, et omne quod ei,... dixit Deus Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob, qui dixit, Ecce me..... Surrexit Jacob ex Beersheba, et deportarunt filii Israelis Jacobum patrem suum, Gen. xlvi 1, 2, 33;

et in eodem capite, Haec nomina filiorum Israelis venientium in Aegyptum, Jacobi et filiorum ejus, Gen. xlvi 8:

porro, Introduxit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit eum ante Pharaonem:... Pharaoh dixit ad Jacobum, et dixit Jacob Pharaoni, Gen. xlvii 7-10;

et in eodem capite, Et habitavit Israel in terra Goshen... et vixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis:... et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum, vocavit filium suum Josephum, vers. 27-29:

adhuc, Et nuntiatum Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Josephus venit ad te, et confirmavit se Israel, et sedit super lecto, et dixit Jacob ad Josephum, Deus Shaddai apparuit mihi in Luz, Gen. xlviii 2, 3;

ac Israel nominatur in eodem capite, vers. 8, 10, 11, 13, 14, 20, 21 et tandem, Vocavit Jacob filios suos, et dixit, Congregamini,... et audite filii Jacobi, et audite ad Israelem patrem vestrum.... Et cum absolvisset Jacob praecipere filiis suis, Gen. xlix 1, 2, 33;

ex his manifeste constare potest quod Jacob nunc dicatur Jacob, nunc Israel, ac ita quod aliud sit Jacob, et aliud sit Israel, seu quod aliud significetur cum Jacob dicitur {16}, et aliud cum Israel, tum quod arcanum illud nullatenus sciri possit quam ex sensu interno. [7] Quid autem Jacob significat et quid Israel, supra dictum (o)est; in genere per `Jacobum' in Verbo significatur externum Ecclesiae, (c)et per `Israelem' internum, unaquaevis enim Ecclesia habet externum et habet internum, seu est interna et est externa; et quia id quod est Ecclesiae significatur per Jacobum et per Israelem, (c)et quia omne Ecclesiae est a Domino, inde in supremo sensu est tam Jacob quam Israel Dominus, `Jacob' quoad Divinum naturale, `Israel' quoad Divinum spirituale; inde externum quod est regni Domini et Ecclesiae Ipsius est `Jacob,' (c)et internum est Israel'; ut constare (o)ulterius potest ab his locis in quibus etiam uterque in suo sensu nominatur; in prophetia Jacobi, tunc Israelis, A manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis, Gen. xlix 24:

apud Esaiam, Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi;... [Ne time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi];... effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos;... hic dicet Jehovae, Ego; et hic vocabit se nomine Jacobi; et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, xliv 1-3, 5;

ibi manifeste `Jacob et Israel' pro Domino, ac ibi `semen et nati Jacobi et Israelis' pro illis qui in fide in Ipsum. In prophetia {17} Bileami apud Mosen, Quis numerabit pulverem Jacobi, et numerum cum quarta parte Israelis? Num. xxiii 10:

(o)ac iterum, Non divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem, hoc tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus, ibid. vers. 23 adhuc, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel, Num. xxiv 5:

et iterum, Orietur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele, ibid. vers. 17:

apud Esaiam, Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel vocate a Me; Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus, xlviii 11, 12:

apud eundem, Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel, et implebuntur facies orbis proventu, xxvii (x)6:

apud Jeremiam, Ne timeas serve mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servavi te e longinquo, xxx 9, 10:

apud Micham, Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando congregabo reliquias Israelis, una ponam eos, sicut oves Bozrae, ii 12. [8] Unde Jacob nominatus est Israel, constat ex ipsis verbis cum daretur illi id nomen, nempe ab his, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum, quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo (o)e cum hominibus, et praevaluisti, Israel enim in lingua originali significat `contendentem ut princeps cum deo,' quibus significatur in sensu interno, quod vicerit in pugnis tentationum; tentationes enim ac pugnae {18} in tentationibus fuerunt per quas Dominus Humanum Suum Divinum fecit, n. 1737, 1813, et alibi; ac tentationes et victoriae in tentationibus sunt quae hominem spiritualem faciunt, quapropter Jacobus tunc primum Israel nominatus est, postquam luctatus est;

quod `luctari' sit tentari, videatur n. 4274; (m)notum est quod Ecclesia, seu homo Ecclesiae Christianae {19}, se dicat Israelem,' sed usque nemo in Ecclesia Israel est nisi qui spiritualis homo factus per tentationes, ipsum nomen etiam idem involvit.' Quod postea confirmatum sit quod Jacob vocaretur Israel, constat (c)a sequentibus ubi haec, Apparuit Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan Aram, et benedixit illi, et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, verum Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, Gen. xxxv 9, 10;

causa hujus confirmationis dicetur infra. @1 nec$ @2 A had this but altered to caeleste spirituale$ @3 quod$ @4 adeo ut intelligentiae dicantur$ @5 i et$ @6 dicatur$ @7 inde quoque Israel est$ @8 i Divinum$ @9 naturale (evidently, a slip)$ @10 at$ @11 sit$ @12 i ac$ @13 patet$ @14 generationes$ @15 Et vidit$ @16 dictus est$ @17 propheticis$ @18 victoriae$ @19 Christiana et homo illius Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church