4287. `Quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti': quod significet continuas victorias in pugnis quoad vera et bona, constat ex significatione `contendere ut princeps' quod sit vincere in pugnis, hic in pugnis tentationum, nam de illis agitur; et ex significatione `cum Deo et cum hominibus' quod sit quoad vera et bona, de qua sequitur. [2] Quia in sensu supremo agitur de {1} Domino, est Ille in eo sensu qui intelligitur per `contendentem ut princeps cum Deo et hominibus,' Ille enim propria potentia sustinuit omnes tentationes, et per illas vicit inferna, nam omnia inferna suo ordine in Se admisit, immo usque ad angelos, de quibus in sequentibus; et ita redegit in ordinem omnia quae in caelis et quae in infernis, et tandem Se glorificavit, hoc est, Humanum in Se Divinum fecit; inde patet quod Dominus sit in supremo sensu Jacob et Israel, ut mox supra n. 4286 ostensum; non solum quod Ipse `ut princeps contenderit,' hoc est, sustinuerit omnes pugnas tentationum ac in illis vicerit, sed etiam quod apud unumquemvis hominem sustineat illas, [3] sed videantur quae de his prius multoties dicta sunt, nempe quod Dominus prae omnibus gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2816; quod Dominus ex amore Divino pugnaverit, secus ac omnes homines, n. 1690, 1691 f., 1789, 1812, 1813, 1820: quod Dominus contra malum hereditarium a matre pugnaverit, ut tandem non filius ejus esset, tametsi Ipsi nullum actuale malum, n. 1444, 1573, 2025, (x)2574, 2649, 3318 f.: quod Dominus per pugnas tentationum et continuas victorias disposuerit omnia in formam caelestem, n. 1928: et quod per continuas victorias in pugnis tentationum univerit Divinam Essentiam Humanae, n. 1616, 1737, 1813, 1921, 2025, 2026, 2500, 2523, 2632, 2776: [4] et quod Dominus apud hominem sustineat tentationes ac subjuget malum ac inferna, n. 987, 1663, 1692 f. Quod `contendere cum Deo et cum hominibus' sit tentari quoad vera et quoad bona, est arcanum quod non apparet ex littera; quod non Deus fuerit cum Quo Jacob contendit, unicuique constare potest, et quoque patebit ab explicatione infra, non enim praedicari potest de aliquo homine quod contendat cum Deo et praevaleat; sed sensus internus docet quid per `Deum' hic et per `homines' significatur, quod nempe per Deum' significetur' verum et per `homines' bonum, et hoc inde quia `Deus' in sensu interno significat verum, et inde cum de vero agitur, dicatur {2} Deus, n. 2586, 2769, 2807, 2822; et quod cum `homo' dicitur, intelligatur bonum; quod `homo' sit bonum, est quia Dominus est solus homo et quia homo ab Ipso dicitur homo, n. 49, 288, 565, 1894; tum quia ab Ipso caelum est homo, (c)et dicitur Maximus Homo, n. 684, 1276, 3624-3649, 3741-3750; inde etiam Ecclesia Antiquissima quae fuit in caelesti bono, dicta fuit homo, n. 478; [5] quapropter etiam per `hominem' in Verbo ubi de bono agitur, significatur bonum, ut apud Esaiam, Rarum reddam virum hominem prae auro, et hominem prae auro Ophiris, xiii 12:
apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et residuus erit vir homo paucus, xxiv 6;
`vir homo' pro bono spirituali seu bono veri; (o)`homo' pro bono:
apud eundem, Devastatae sunt semitae, cessavit {3} transiens viam, irritum reddidit foedus, fastidivit urbes, non reputat virum hominem, xxxiii 8:
apud Jeremiam, Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et ad caelos, et nulla lux eorum;... vidi, et ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, iv 23, 25:
apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae, xxxi 27:
apud Ezechielem, Mercatores tui cum anima hominis et vasis aeris, dederunt negotiationem tuam, xxvii 13:
apud eundem, Vos grex Mi, grex pascui Mei homo vos, Ego Deus vester, xxxiv 31:
apud eundem, Erunt urbes devastatae, plenae grege hominis, xxxvi 38;
in his locis `homo' pro illis qui in bono sunt, ita pro bono, nam ex bono homo est homo; verum autem quod ex bono, in Verbo dicitur `vir homo,' tum `filius hominis.' @1 i hic$ @2 dicitur$ @3 cessarunt AI$