4328. Ostensum mihi quoque est quomodo se habet in communi cum voluntario et cum intellectuali; antiquissimi qui Ecclesiam caelestem Domini constituerunt, de quibus n. 1114-1123, habuerunt voluntarium in quo bonum, ac intellectuale in quo verum inde, quae duo apud illos faciebant unum; at antiqui qui Ecclesiam spiritualem Domini formarunt, habuerunt voluntarium prorsus deperditum, sed intellectuale integrum in quo Dominus per regenerationem formabat novum voluntarium et per id quoque novum intellectuale, videatur n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256. [2] Quomodo Ecclesiae caelestis bonum fuerat, ostensum est per columnam e caelo descendentem quae coloris caerulei erat, ad cujus latus sinistrum erat {1} lucidum sicut lucidum flammeum solare; per haec {2} repraesentabatur status eorum primus, per colorem caeruleum illorum bonum voluntarium et per lucidum flammeum (c)illorum intellectuale:
{3} et postea caeruleum columnae transibat in flammeum obscurum, per quod repraesentabatur status eorum secundus, et quod binae eorum vitae, nempe voluntatis et intellectus, usque unum agerent sed obscurius quoad bonum e voluntate; caeruleum enim significat bonum, lucidum flammeum verum ex bono. Postmodum columna {4} illa facta est prorsus nigra, et circum columnam erat lucidum, quod variegabatur per quoddam candescens, et sistebat colores, quibus significabatur status Ecclesiae spiritualis; columna nigra significabat voluntarium quod prorsus deperditum esset, et quod non nisi quam malum; lucidum variegatum per quoddam candescens significabat intellectuale in quo novum voluntarium a Domino;
intellectuale enim in caelo repraesentatur per lucidum. @1 apparuit$ @2 hoc$ @3 at$ @4 i autem$