Arcana Coelestia (Elliott) n. 4329

Previous Number Next Number See English 

4329. Spiritus veniebant ad aliquam altitudinem, auditi ex sono sicut multi, et compertum ex ideis cogitationis et loquelae eorum ad me derivatis sicut in nulla idea distincta, sed in communi plurium {1}, essent; inde opinabar quod ab illis non aliquid distinctum posset percipi, sed modo aliquod commune indistinctum, ita {2} obscurum, eram enim in opinione quod commune non aliud esset; quod cogitatio eorum esset communis, hoc est, simul plurium, manifeste potui ab illis quae in cogitationem meam inde influebant, appercipere: [2] sed dabatur illis spiritus intermedius, per quem {3} illi mecum loquebantur, nam tale commune non potuit cadere in loquelam nisi per alios, cumque loquerer cum illis per intermedium, dicebam, sicut opinatus, quod communia non possint distinctam ideam alicujus rei sistere, sed adeo obscuram ut sit quasi nulla; verum {4} post quadrantem horae ostendebant, quod distinctam communium, et plurium in communibus ideam haberent, per id imprimis quod omnes variationes et mutationes cogitationum et affectionum mearum [tam] accurate et distincte observarent cum singularibus ibi, ut non alii spiritus melius; ex quibus concludere potui quod aliud sit communis idea quae obscura, in qua sunt illi qui parum cognitionis habent, (c)et inde in obscuro de omnibus sunt, et quod aliud communis idea quae clara, in qua sunt illi qui instructi sunt in veris [et] bonis quae suo ordine et sua serie insinuata sunt in commune, et sic ordinata ut ex communi videre illa distincte possent; [3] hi sunt qui in altera vita constituunt sensum communem voluntarium, et sunt qui per cognitiones boni et veri sibi acquisiverunt facultatem intuitivam rerum ex communi, ac inde contemplantur res simul ample et discutiunt ilico num ita sit {5}; vident quidem res quasi in obscuro, quia a communi illa quae inibi sunt, sed quia distincte ordinatae sunt in communi, ideo usque sunt res illis in claro; hic {6} communis sensus voluntarius non cadit nisi in sapientes; quod tales essent, etiam compertum est, nam intuebantur apud me omnia et singula quae conclusionis essent, ex quibus tam dextre concludebant de cogitationum et affectionum mearum interioribus ut inciperem timere aliquid plus cogitare, nam detegebant illa quae {7} non sciebam quod apud me essent, et tamen ex conclusionibus ab illis factis non potui non agnoscere; inde percipiebam apud me torporem loquendi cum illis, qui torpor cum animadversus, apparuit quasi crinitum quid et ibi aliquid mute loquens; dicebatur quod per illud significaretur commune sensitivum corporeum illis correspondens. Sequente die iterum cum illis locutus sum ac denuo expertus quod perceptionem communem non obscuram sed claram haberent, et quod sicut variabantur communia et communium status, ita variarentur particularia et eorum status, quia haec se referrent in ordine et serie ad illa. [4] Dictum quod sensus communes voluntarii adhuc perfectiores dentur in interiore caeli sphaera, et quod angeli cum in communi seu universali idea sunt, simul sint in singularibus quae in universali distincte ordinantur a Domino, tum quod commune et universale non sint aliquid nisi in illis sint particularia et singularia, (o)a quibus sunt et ita dicuntur, et quod in tantum sint in quantum haec insunt; et quod inde pateat quod universalis Providentia Domini absque singularissimis quae in illa, et a quibus illa, prorsus nihil sit, et quod stupidum sit statuere dari universale apud Divinum (c)et inde auferre singularia. @1 plurimum I$ @2 et$ @3 A had dabantur... spiritus intermedii, per quos, but intermedii and quos are altered to singular, as also intermedios to intermedium (two lines below).$ @4 sed$ @5 i vel non ita sit$ @6 talis$ @7 i apud me$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church