Arcana Coelestia (Elliott) n. 4350

Previous Number Next Number See English 

4350. `Cucurrit Esau obviam ei': quod significet influxum Divini Boni naturalis, constat ex significatione `currere obviam' quod sit influxus; et ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Bonum naturale, de qua n. 4337, 4340; quod `currere obviam' hic sit influxus, est quia Divinum Bonum per internum hominem influit et obviam' venit vero quod per externum insinuatur, ut conjungantur;

id etiam ex sequentibus patet, nam sequitur quod `amplexus eum, ceciderit super collum ejus et osculatus eum,' per quae quod significetur conjunctio per amorem, videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church