Arcana Coelestia (Elliott) n. 4351

Previous Number Next Number See English 

4351. `Et amplexus eum': quod significet amoris primam conjunctionem, constat ex significatione `amplecti' quod sit affectio, de qua n. 3807, et quia `affectio est amoris, et amor {1} spectat conjunctionem, inde est amoris conjunctio, quae hic significatur; quod prima amoris conjunctio sit, est quia sequitur quod `ceciderit super collum, et dein quod `osculatus eum,' quae significant conjunctiones arctiores et interiores ex amore: quod `amplecti' sit effectus qui ex amoris conjunctione fluit, absque ulteriore explicatione patet, proinde quod in sensu interno sit illa conjunctio; quae enim sensus interni sunt, illa in Verbo sistuntur per externa. @1 i omnis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church