Arcana Coelestia (Elliott) n. 4377

Previous Number Next Number See English 

4377. `Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri':

quod significet vera quae nondum vitam Divinam adepta, constat a significatione `natorum' seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et a significatione `tenerorum' quod sint recentia, ita quae aliquam vitam adepta sed nondum genuinam, hic Divinam quia de glorificatione Domini quoad Divinum Naturale agitur: illustrari haec possunt ab illis quae existunt apud hominem qui regeneratur, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini; homo qui regeneratur, percurrit sicut homo qui nascitur, aetates, nempe infantiam, pueritiam, adolescentiam seu juventutem, et adultam aetatem; homo enim qui regeneratur, e novo nascitur; cum infans est, tunc vera apud illum quidem vitam habent sed nondum spiritualem, sunt modo vera communia absque particularibus et singularibus, cum quibus bonum tunc conjungitur {1}, proinde non nisi quam exterius, non autem interius; interius conjungitur successive, prout progreditur in aetates sequentes:

infantiae illius status est qui significatur per quod `nati teneri,' et quoque per illa quae mox sequuntur `et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges'. @1 conjungi potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church