Arcana Coelestia (Elliott) n. 4378

Previous Number Next Number See English 

4378. `Et greges et armenta lactentia apud me': quod significet bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta, constat a significatione `gregum' quod sint bona interiora, de qua n. 2566, 3783; ex significatione `armentorum' quod sint bona exteriora seu naturalia, n. 2566, et praeterea n. 2180, 2781; et ex significatione `lactentium' quod quoque sint recentia, hic spiritualia nascentia in naturali; [2] in statu enim infantiae cum regeneratur homo, spiritualia insunt potentia, nam spiritualis vita successive prodit a quacumque aetate, sicut ab ovo; aetas infantiae est quasi ovum aetati pueritiae, et aetas pueritiae est quasi ovum aetati adolescentiae et juventutis, et haec sicut ovum aetati adultae; sic quasi continue nascitur homo; inde patet quid intelligitur per bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta, quae hic significantur per `greges et armenta lactentia'; videantur etiam quae mox supra n. 4377 de infantiae {1} statu dicta sunt. @1 i hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church