Arcana Coelestia (Elliott) n. 4408

Previous Number Next Number See English 

4408. Quod correspondentia visus ocularis sit cum visu intellectuali, apparet manifeste illis qui reflectunt; objecta enim mundi quae omnia trahunt aliquid ex luce solis, per oculum intrant et se reponunt in memoria, et hoc evidenter {1} sub specie visuali simili, nam quae inde reproducuntur, videntur intus; inde imaginatio hominis, cujus ideae a philosophis vocantur ideae materiales; haec objecta cum adhuc interius apparent, sistunt cogitationem, et hoc quoque sub aliqua specie visuali sed puriore, et hujus ideae appellantur immateriales, tum intellectuales: quod lux interior sit in qua vita, proinde intelligentia et sapientia, quae illuminat visum interiorem, et occurrit illis quae intrarunt per visum externum {2}, luculenter {3} patet; tum quod lux interior operetur secundum dispositionem rerum quae a luce mundi ibi sunt. (o)Quae per auditum intrant, vertuntur etiam intus in species similes visualium, quae sunt ex luce mundi. @1 manifeste$ @2 ip et auditum$ @3 evidenter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church