Arcana Coelestia (Elliott) n. 4409

Previous Number Next Number See English 

4409. Quia visus ocularis {1} correspondet visui intellectuali {2}, etiam correspondet veris, nam ad verum se referunt omnia quae sunt intellectus, et quoque ad bonum, nempe ut non modo sciat bonum {3} sed etiam afficiatur bono: etiam omnia visus {4} externi se referunt ad verum et bonum, quoniam {5} ad objectorum symmetrias, proinde ad eorum pulchritudines et inde amoenitates: qui perspicax est, videre potest quod omnia et singula in natura se referant ad verum et bonum; et per id quoque scire potest quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini. @1 oculi$ @2 intellectus$ @3 i quid$ @4 i objecta$ @5 quippe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church