4443. `Et filii Jacobi venerunt ab agro': quod significet quod consultaverint ex religioso suo, constat ex significatione `filiorum Jacobi' quod sit gens quae ab illis, apud quam repraesentativum Ecclesiae institutum est; et ex significatione agri' quod sit religiosum, de qua supra n. 4440, a quo `venire' quod sit consultatio ex illo, sequitur ex serie, tum etiam ex eo quod religiosum eorum' sit, de qua praedicatur `venire.'