Arcana Coelestia (Elliott) n. 4444

Previous Number Next Number See English 

4444. `Ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde' quod significet quod in malo essent contra velim Ecclesiae apud antiquos, constat a significatione `dolere et exardescere valde' quod hic sit in malo esse; quod contra verum Ecclesiae apud antiquos sequitur, quia contra Shechemum filium Hamoris, per quem {1} quot significetur verum apud antiquos, supra n. 4430, 4431 dictum est Quod in malo fuerint, patet ab illis quae sequuntur, quod nempe `locuti sint in fraude,' vers. 13, et dein postquam Shechemus e Hamor' condescendebant ad verba illorum, occiderent illos, vers. 26-29 inde est quod per `dolere' hic et `exardescere valde' significetur quo in malo essent; apparet sicut zelus fuerit, quia cubuit cum sorore eorum, secundum verba quae mox sequuntur, `quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet' (o)et in fine capitis, `dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?' vers. 31; sed non fuit zelus, zelus enim nusquam dari potest apud aliquem qui est in malo, sed solum apud illum qui in bono, nam zelus in se bonum habet, n. 4164; [2] religiosum quidem {2} quod apud posteritatem illorum, in se bonum habuit, nam ejus {3} omnia et singula repraesentabant caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini', sed quoad illos qui in illo erant, nihil boni habuit, in externis enim solum fuerunt absque internis, ut supra ostensum; se habet hoc sicut religiosum illius gentis in quo etiam hodie sunt; agnoscunt Mosen et Prophetas, ita Verbum; hoc sanctum in se est, sed quoad illos non sanctum est, nam in singulis ibi semet spectant, et sic mundanum, immo terrestre faciunt Verbum, nam quod inibi aliquid caeleste sit {4}, non sciunt, ne quidem curant; qui in tali statu sunt, non possunt in bono esse cum in suo religioso, sed in malo, nam nihil caeleste influit, hoc enim apud se exstinguunt. [3] Secundum legem in Antiqua Ecclesia etiam notam fuit quod qui compressit virginem, dotem daret et acciperet illam in uxorem, juxta haec apud Mosen, Si persuaserit vir virgini, quae non desponsata, et cubat cum ea, dote dotabit eam sibi in uxorem; si renuendo renuit pater ejus dare eam illi, argentum pendet, quantum dos virginum, Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]:

et alibi, Si invenerit vir puellam virginem, quae non desponsata est, et apprehenderit illam, ac cubuerit cum illa, et deprehensi fuerint, dabit vir qui cubuit cum ea, patri puellae quinquaginta argenti, et erit illi in uxorem, pro quod compresserit illam; et non poterit repudiare illam omnibus diebus suis, Deut. xxii 28, 29;

quod eadem haec lex nota fuerit antiquis, patet manifeste a Shechemi verbis ad puellae patrem et fratres, Dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo; multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicetis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem, vers. 11, 12;

et quia Shechemus legem illam complere voluit, et fratres Dinae consenserunt, si fieret sicut illi, circumcidendo omnem masculum, secundum verba quae sequuntur, Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 15, 16;

inde patet quod non ex lege egerint, ita non ex bono, sed contra legem, proinde ex malo. [4] Ex lege quidem fuit quod non conjugia inirent cum gentibus, de qua apud Mosen, Ne accipias de filiabus illarum filiis tuis, et scortentur filia earum post deos eorum, et scortari faciant filios tuos post deo eorum, Exod. xxxiv 16:

et alibi, Non affinitatem contrahes cum gentibus, filiam tuam non dabis filio illius, et filiam illius non accipies filio tuo:

ideo quo seducturus sit filium tuum a post Me, ut serviant diis aliis, Deut. vii 3, 4;

sed haec lex lata est de gentibus idololatris, ne per conjugia ad cultum idololatricum deflecterent {5} a cultu vere repraesentativo, nam cur idololatrae facti sunt, non amplius repraesentare potuerunt caelesti et spiritualia regni Domini, sed opposita qualia sunt infernalia, quippe ab inferno (o)tunc evocabant quendam diabolum quem colebant, e cui repraesentativa Divina applicabant; quapropter dicitur {6}, ne scortarentur post deos illorum; (m)tum ob causam quia per `gentes significabantur mala et falsa, cum quibus bona et vera quae illi repraesentabant, non commiscerentur, (o)proinde non diabolica et infernali cum caelestibus et spiritualibus, n. 3024 f.(n) Sed nusquam vetitum fui matrimonia contrahere cum gentibus quae acceptarunt cultum eorum et {7} qui postquam circumcisi essent, agnoscebant Jehovam; illo vocabant peregrinos peregrinantes cum illis, de quibus ita apud Mosen, Si peregrinabitur tecum peregrinus, et voluerit facere Pascha Jehovae, circumcidetur ei omnis masculus, et tunc accedet a faciendum illud, et erit sicut incola terrae:... lex una erit incola et peregrino qui peregrinatur in medio vestrum, Exod. xii 48, 49;

et alibi, Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet Pascha Jehovae, juxta statutum Paschae, et juxta statuta ejus, sic faciet statutum unum erit vobis tam peregrino quam indigenae terrae, Num. ix 14; {8} quod dicti (o)sint peregrini peregrinantes in medio (c)illorum (o)et cum illis, erat quia `peregrinari' significabat instrui, ac ita `peregrinus' illos qui in `statutis et' doctrinalibus instrui se passi sunt; quod peregrinari et peregrinus id significent, videatur n. 1463, 2025, 3672 {9}: apud eundem, Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum facitis, sic faciet: quantum ad contionem, statutum unum vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in generationes vestras: quales vos talis peregrinus coram Jehovah; lex una, et judicium unum erit vobis et peregrino peregrinanti vobiscum, Num. xv 14-16:

{10} tum alibi, Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus peregrinans vobiscum, Lev. xix 34 Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale indigenae erit, Lev. xxiv 22. [6] Quod hoc statutum non modo Jacobo et filiis ejus, sed etiam Shechemo et Hamori notum fuerit, patet a verbis illorum; nam statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae data sunt, non fuerunt nova, sed talia quae fuerunt prius in {11} Antiqua Ecclesia, et in {11} Altera Antiqua quae (o)Hebraea ab Ebero dicta fuit, ut passim ostensum est; quod inde lex illa nota fuerit, patet a verbis filiorum Jacobi, Dixerunt filii Jacobi ad Hamorem et Shechemum, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis; verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 14-16;

et a verbis Hamoris et Shechemi, quod non modo consenserint, sed etiam quod circumcidi fecerint se et omnem masculum urbis suae, vers. 18-24: [7] inde patet quod Shechemus talis factus qualis peregrinus, de qua in lege, et sic quod filiam Jacobi potuerit in mulierem accipere; ita {12} quod occiderint illos, fuerit factum nefandum; quod etiam testificatus Jacob ante mortem suam, Gen. xlix 5-7. Quod non modo Jehudah, sed etiam Moses, tum reges Judaeorum et Israelitarum, ut et plures ex populo, duxerint uxores a gentibus, ex historicis Verbi constat; quae quin receperint statuta, judicia et leges eorum, et pro peregrinis agnitae fuerint, non dubitandum. @1 quos$ @2 enim$ @3 in omnibus et singulis repraesentativum caelestium et spiritualium, quae sunt Regni Domini habuit$ @4 non autem caeleste, nam quid caeleste$ @5 ad idololatrias declinarent$ @6 i quod non conjugia cum illis sociarent$ @7 seu$ @8 A has this ref. after that from Num. xv, introduced by Apud eundem$ @9 i et alibi$ @10 et$ @11 apud with accusative$ @12 et sic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church