4514. `Dixit Jacob': quod significet Antiquam Ecclesiam externam, constat a repraesentatione `Jacobis' quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 4439; et quia Ecclesia Antiqua, sicut unaquaevis Ecclesia, est externa et interna, per `Jacobum' in Verbo repraesentatur externa, et per `Israelem' interna, [n. 4286].