Arcana Coelestia (Elliott) n. 4515

Previous Number Next Number See English 

4515. `Ad Shimeon et Levi': quod significet repraesentativum spiritualium et caelestium, constat a repraesentatione `Shimeonis' quod sit fides, at in opposito sensu falsum, et a repraesentatione `Levi' quod sit amor, at in opposito sensu malum, de quibus supra n. 4497, 4502, 4503; hic ideo repraesentativum spiritualium et caelestium, ex causa quia illa quae fidei sunt, vocantur spiritualia, et quae amoris, caelestia: dicitur quod (o)Shimeon et Levi significent repraesentativum illorum, quia repraesentare illa non est esse illa; repraesentationes enim non spectant personam sed rem, n. 665, 1097 f.; ita quod perinde fuerit {1} qualis persona repraesentavit {2}, n. 3670; quod repraesentativum Ecclesiae apud posteros Jacobi institui potuerit, qualescumque essent, modo in externa forma stricte observavissent statuta, n. 3147, 4208, 4281, 4292, 4307, 4444; inde est quod per `Shimeonem et Levi' hic significetur repraesentativum spiritualium et caelestium. @1 sit$ @2 quae repraesentat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church