Arcana Coelestia (Elliott) n. 4529

Previous Number Next Number See English 

4529. Quidam qui in orbe erudito inclutus et famigeratus propter peritiam in scientia botanica, postquam obiit, in altera vita audivit quod ibi quoque sistantur videndi {1} flores et arbores; ad id obstupuit; et quia id jucundum ejus vitae fuerat, accensus est desiderio videndi num ita sit; quare sublatus in paradisiaca vidit arboreta pulcherrima et floreta amoenissima in immensum extensa; et quia tunc in sui jucundi ex affectione ardorem venit, licuit illi pervagari campum, et non solum singillatim videre illa, sed etiam excerpere et ad oculum {2} admovere et perscrutari num ita se res haberet; [2] ille mecum inde locutus, etiam dixit quod hoc nusquam crediderit, et quod si talia in mundo audivissent, inter paradoxa referrent; et porro referebat quod ibi conspiciantur vegetabiles flores immensa copia qui nusquam visi in mundo, et vix aliqua perceptione ibi comprehensibiles, et quod singula ex splendore incomprehensibili rutilent, quia sunt ex luce caeli; quod rutilatio ex spirituali origine esset, nondum potuit percipere {3}, nempe quod in singulis aliquid intelligentiae et sapientiae quae veri et boni, ex quibus illis rutilum: dicebat amplius quod homines telluris nullatenus hoc credituri, ex causa quia pauci sunt qui credunt quod aliquod {4} caelum et infernum sit, et qui credunt, sciant modo quod in caelo gaudium, et pauci inter illos, quod ibi sint talia quae oculus nusquam viderat, auris nusquam audiverat, et mens nusquam cogitare potuerat {5}; et hoc tametsi ex Verbo sciunt quod stupenda visa sint prophetis, sicut plura Johanni, de quibus in Apocalypsi; quae tamen non aliud fuerunt quam repraesentativa quae continue existunt in caelo, et quae apparuerunt cum visus internus ei apertus fuit. [3] Sed haec sunt respective levia; qui in ipsa intelligentia et sapientia sunt ex quibus illa, in tali felicitatis statu sunt ut illa quae memorata {6}, sint (o)illis inter leviora: quidam etiam qui dixerunt cum in paradisiacis essent, quod excedant {7} omnem felicitatis gradum, ideo {8} magis versus dextram sublati in caelum quod adhuc splendidius coruscabat, et tandem ad illud ubi quoque perceptum intelligentiae et sapientiae beatum quod in talibus, et tunc cum ibi essent, etiam mecum locuti dicebant {9} quod illa quae prius viderant respective nauci sint; et tandem ad id caelum ubi prae interioris affectionis fausto vix {10} possent subsistere, nam faustum penetravit ad medullaria, quibus prae fausto quasi resolutis in sanctum deliquium labi incipiebant. @1 conspiciendi A, vivendi I$ @2 oculos$ @3 capere$ @4 aliquid I$ @5 potuerit$ @6 i sunt$ @7 i illa$ @8 inde$ @9 dixerunt$ @10 non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church