Arcana Coelestia (Elliott) n. 4530

Previous Number Next Number See English 

4530. Colores etiam visuntur in altera vita qui splendore et fulgore {1} excedunt in tantum nitorem colorum in mundo ut vix aliqua comparatio detur; sunt illi ex variegatione lucis et umbrae ibi; et quia ibi {2} est intelligentia et sapientia a Domino quae sicut lux apparet coram oculis angelorum et spirituum ac simul intus illuminat eorum intellectum, sunt colores ibi in sua essentia variationes, aut, ut ita dicatur {3}, modificationes intelligentiae (c)et sapientiae: colores ibi, non solum quibus decorantur flores, illustrantur atmosphaerae, et variantur irides, sed etiam qui in formis aliis discreti sistuntur, toties mihi visi sunt ut vices vix numerari possint; splendor illis est ex vero quod est intelligentiae, et fulgur ex bono quod est sapientiae, (c)et ipsi colores ex candido et obscuro {4} eorum; ita ex luce et umbra sicut colorationes in mundo. [2] Inde est quod colores qui in Verbo memorantur, ut qui fuerunt lapidum pretiosorum in pectorali Aharonis, (c)ac super vestibus sanctitatis ejus; quique in aulaeis tentorii ubi Arca, et {5} qui in lapidibus fundamenti Novae Hierosolymae, de quibus apud Johannem in Apocalypsi, et alibi, repraesentaverint talia quae intelligentiae et sapientiae sunt:

quid autem singuli repraesentant {6}, ex Divina Domini Misericordia, in explicationibus dicetur; in genere colores ibi quantum splendoris habent et ex candido trahunt, tantum ex vero quod est intelligentiae, et quantum fulguris habent et ex purpureo trahunt, tantum ex bono quod est sapientiae: illi qui inde ducunt originem, etiam ad oculorum provincias pertinent. @1 fulgure$ @2 i lux$ @3 dicam$ @4 i ex$ @5 tum$ @6 repraesentent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church