Arcana Coelestia (Elliott) n. 4531

Previous Number Next Number See English 

4531. Quia intelligentia et sapientia a Domino est quae sicut lux apparet in caelo, (o)inde angeli vocantur angeli lucis, ita insipientia et insania quae a proprio, est quae regnat [in] inferno, inde {1} qui ibi, dicuntur a tenebris; in inferno {2} (t)quidem non sunt tenebrae sed est ibi lumen obscurum, sicut id quod (o)est ex igne carbonario, in quo se mutuo vident; alioquin non vivere potuissent: oritur illis hoc lumen ex luce caeli, quae cum incidit in vesanias eorum, hoc est, in falsitates et cupiditates, vertitur in tale: Dominus cum luce ubivis praesens est, etiam in infernis, alioquin non illis foret aliqua facultas cogitandi et inde loquendi; sed fit lux secundum receptionem. Hoc lumen est quod in Verbo vocatur umbra mortis, et comparatur tenebris; vertitur etiam illis in tenebras cum approximant ad lucem caeli, et cum in tenebris sunt, in fatuitate et stupiditate sunt. Inde constare potest quod sicut lux correspondet vero, ita tenebrae correspondeant falso; et quod qui in falsis sunt, dicantur in caecitate esse. @1 i et$ @2 infernis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church