Arcana Coelestia (Elliott) n. 4538

Previous Number Next Number See English 

4538. `Dixit Deus ad Jacobum': quod significet perceptionem naturalis boni quale nunc `Jacobus,' ex Divino, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1602, 1791, 1815, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260, 2619, 2862, 3395, 3509; inde est quod `dixit Deus' sit perceptio ex Divino; et ex repraesentatione `Jacobi' quod hic in supremo sensu sit Dominus quoad naturale bonum: in praecedentibus ostensum (o)est quid Jacob in Verbo repraesentat, et quia sunt varia, paucis dicendum quomodo res se habet: [2] Jacob in supremo sensu in genere repraesentat Domini Divinum Naturale; sed quia cum Dominus Naturale Suum glorificavit illud fuit aliud in principio quam in progressu et (o)in fine, ideo `Jacob' varia repraesentavit, nempe in principio Domini Naturale quoad verum, in progressu Domini Naturale quoad veri bonum, et in fine quoad bonum; glorificatio enim Domini processit a vero ad veri bonum, et denique ad bonum, quod in antecedentibus pluries ostensum est; nunc quia in fine est, repraesentat `Jacob' Dominum quoad naturale bonum; videantur quae prius de his ostensa sunt, nempe quod `Jacob' in supremo sensu repraesentet Domini Divinum Naturale; in principio quoad verum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; in progressu Domini Divinum Naturale quoad veri bonum, n. 3659, 3669, 3677, 4234, 4273, 4337;

quod nunc repraesentet Domini (o)Divinum Naturale quoad bonum, est quia in fine est, (o)ut dictum: [3] ille processus {1} fuit cum Dominus Naturale Suum Divinum fecit; similis etiam processus est cum Dominus hominem regenerat; nam placuit Domino Humanum Suum Divinum facere eo ordine quo Ipse hominem novum facit; inde est quod aliquoties dictum quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, cum Dominus hominem novum facit, primum instruit illum in veris fidei, nam absque veris fidei non scit quid Dominus, quid caelum, et quid infernum, ne quidem quod sint, minus innumerabilia quae Domini sunt, quae Ipsius regni in caelo, quaeque Ipsius regni in terra, hoc est, in Ecclesia; tum quae et qualia sunt illa quae (c)illis opposita quae sunt inferni; [4] antequam haec novit, non scire potest quid bonum; per bonum non intelligitur bonum civile et bonum morale, nam haec in mundo discuntur per leges et statuta et per reflexiones super mores hominum, inde est quod gentes quae extra Ecclesiam talia quoque sciant; sed per bonum intelligitur bonum spirituale, quod bonum in Verbo vocatur charitas, estque hoc bonum in genere velle et facere alteri bonum ex nulla causa sui, sed ex jucundo affectionis; hoc bonum est bonum spirituale; ad hoc nusquam aliquis homo venire potest quam per vera fidei, quae docentur a Domino per Verbum et praedicationes Verbi; [5] postquam homo instructus est in veris fidei, dein per gradus ducitur ille a Domino ad velle verum, et quoque ex velle facere illud; hoc verum vocatur veri bonum, nam veri bonum est verum voluntate et actu, et dicitur veri bonum quia verum quod fuit doctrinae, tunc fit vitae. Tandem cum homo appercipit jucundum in velle bonum et inde facere illud, non amplius dicitur {2} veri bonum, sed bonum, nam tunc regeneratus est, et non magis ex vero vult et facit bonum, sed ex bono verum, et verum quod tunc facit, (t)est etiam (o)quasi bonum, nam {3} ex origine sua quae est bonum, trahit suam essentiam. Ex his patet quid sit et unde sit quod `Jacob' in supremo sensu repraesentet Domini Naturale quoad bonum: quod hic Jacob repraesentet hoc bonum, est quia nunc in sensu interno agitur de ulteriore progressione, nempe versus interiora naturalis, quae sunt `Israel,' n. 4536; nemo qui {4} regeneratur a Domino, perduci potest ad interiora priusquam verum apud illum factum est bonum {5}. @1 i enim$ @2 A d dicitur, i agit$ @3 A i tametsi externa forma, ut verum apparet. This is deleted but a dotted line below restores it to text. Probably the quasi in I was supplied to take the place of this clause in copying.$ @4 i enim$ @5 i hoc est, priusquam vult et inde facit bonum ex jucundo affectionis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church