4539. `Surge, ascende Bethelem': quod significet de Naturali Divino, nempe perceptionem, constat a significatione `surgere' quod involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103;
hic elevationem Naturalis ad Divinum; ex significatione `ascendere' quod sit versus interiora magis, de qua sequitur; et ex significatione `Bethelis' quod sit Divinum in naturali, seu in ultimo ordinis, de qua n. 4089; Bethel enim in lingua originali significat domum Dei, et quia domus Dei est ubi cognitiones boni et veri, ita per `Bethelem' in proximo sensu significantur cognitiones illae, ut n. 1453 ostensum est: at quia interiora terminantur et {1} finiuntur in ultimis {2} ordinis, et ibi simul sunt {3} et sicut in una domo cohabitant {4}, et quia naturale apud hominem est ultimum (o)apud hominem, in quo interiora terminantur, ideo per `Bethelem' seu domum Dei proprie significatur Naturale, n. 3729, 4089, et quidem bonum ibi, nam `domus' in sensu interno est bonum, n. 2233, 2234, 3720, 3729; in naturali seu `in' ultimo ordinis etiam sunt cognitiones. [2] Quod `ascendere' sit versus interiora, est quia interiora sunt quae dicuntur superiora, n. 2148, ideo cum agitur de progressu versus interiora in sensu interno {5}, dicitur `ascendere,' ut ab Aegypto ad terram Canaanem, in `ipsa' terra Canaane ad interiora {6}, et ibi ab undique ad Hierosolymam, inque ipsa {7} Hierosolyma ad domum Dei (o)ibi; ab Aegypto ad terram Canaanem, apud Mosen, Pharaoh dixit ad Josephum, Ascende et sepeli patrem tuum:... et ascendit Josephus;... et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, ... et ascendit cum eo currus et eques, Gen. l 6-9; (m)(o)et in Libro Judicum, Ascendit angelus Jehovae ,ex Gilgal ad Bochim, et dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, ii 1;(n) {8} per `Aegyptum' enim in sensu interno significatur scientificum, quod inserviturum capiendis illis quae regni Domini sunt, et per terram Canaanem {9} significatur regnum Domini, et quia scientifica sunt inferiora, seu quod idem, exteriora, et illa quae regni Domini, sunt superiora, seu quod idem, interiora {10}, idcirco dicitur ascendere ab Aegypto ad terram Canaanem; et `vicissim' a terra Canaane ad Aegyptum descendere, (o)ut Gen. xlii 2, 3; xliii 4, 5, 15, (o)et alibi. [3] In ipsa terra Canaane ad {11} interiora ejus, apud {12} Joshuam, Dixit Joshua, Ascendite et explorate terram; et ascenderunt viri et explorarunt Aiam, et redierunt ad Joshuam et dixerunt ad illum, Ne ascendat omnis populus, quasi 2000 viri {13}, aut quasi 3000 viri {13} ascendent {14}:... quare ascenderunt de populo quasi 3000 viri {13}, vii 2-4;
quia `terra Canaan' significat regnum Domini, ideo illa quae a terminis ultimis remotiora essent, significabant interiora, inde dicitur hic `ascendere.' Pariter a circuitibus ubivis ad Hierosolymam; et in Hierosolyma ad domum Dei, I Reg. xii 27, 28; 2 Reg. xx 5, 8; Matth. xx 18; Marc. x 33; Luc. xviii 31, et pluries alibi; Hierosolyma enim erat intimum terrae, quia per illam significabatur regnum spirituale Domini, et domus Dei erat intimum Hierosolymae quia per illam significabatur regnum caeleste Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus; inde ad illa dicitur `ascendere.' Ex his patet quid per `surge, ascende Bethelem' significatur, quod nempe per `ascendere' progressio versus interiora, de qua in hoc capite agitur, n. 4536. @1 seu$ @2 alters to ordino$ @3 sistuntur$ @4 i simul$ @5 after agitur$ @6 versus interiora ejus$ @7 et in$ @8 i et alibi;$ @9 Canaan$ @10 a scientificis illorum venire est ab inferioribus ad superiora, seu quod idem ab exterioribus ad interiora$ @11 versus$ @12 i ut$ @13 virorum$ @14 ascendant$