4621. `Et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius': quod significet quod resurrexerit in bono et bono veri naturalis, constat a significatione `sepeliri' quod sit resurrectio, de qua n. 2916, 2917, et quod sit status repraesentationis in alio resuscitatus, n. 3256; ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum, de qua n. 3302, 3576, 4241; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum veri, de qua n. 4273, 4337, 4538; ex his et illis quae supra n. 4618 dicta sunt, patet quod per `sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius' significetur quod resurrexerit in bono et bono veri naturalis. Quod `sepeliri' in (t)interno sensu sit resurgere, est quia cum corpus mortuum est, anima resurgat; inde angeli cum memoratur in Verbo `sepelitio', non cogitant de corpore quod rejicitur, sed de anima quae resurgit; sunt enim in ideis spiritualibus, ita in illis quae sunt vitae, inde omnia quae sunt mortis in mundo naturali, significant talia quae sunt vitae in mundo spirituali.