Arcana Coelestia (Elliott) n. 4622

Previous Number Next Number See English 

4622. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Odoris et Narium cum illo.

Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate ab ipsa arte; de habitaculis beatorum videantur quae prius ab experientia, n. (x)1119, 1626-1630; haec non solum apparent illis coram visu, sed etiam coram tactu; omnia enim quae ibi sunt, adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed sub illum qui est illis qui ibi sunt: scio quod hoc multis incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; inde {1}est quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis quae existunt in mundo spirituali aut caelo; dicit quidem ex Verbo et ex doctrina quod {2}caelum sit et quod {3}angeli qui ibi, sunt in gaudio et in gloria, {4}et praeterea nihil novit; optat quidem ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil credit, ex causa quia corde negat dari; cum optat scire, est solum quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; qui non in fide sunt, illi quoque corde negant; at qui credunt, illi comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis, quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at simplices ex sensitivis quae corporis sunt; 2 sed usque plerique non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu, analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis {5}affectionum; si modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et quod corpus (c)ac corporis sensationes et membra sint modo adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes (c)et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem, cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus spiritus, et corporis solum per influxum; et haec postea confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis 3 quae {6}sui spiritus sunt, plus quam illis quae {6}sui corporis:

reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt, audit, {7}odoratur, sentit, sed spiritus ejus; quapropter cum spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; corporea enim, quia crassa {8}respective, sensationes {9}obtusas reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus (c)et mundanis: hoc asseverare possum, quod spiritus multo exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque auditum, et quod {10}miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum tactus, vident enim se mutuo{11}, audiunt se mutuo, tangunt se mutuo; hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum spiritualium; inde etiam quae intellectualis (c)et ejus 4 perceptionum sunt, vocantur sensus interni. Cum sensitivo hominis statim post mortem, ita se habet: ut primum homo moritur et apud illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix {12}aliter sciat quam quod in corpore adhuc sit; sensationes enim in quibus est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita sit, et quod mors corporis ejus {13}fuerit continuatio vitae spiritus ejus. Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die {14}cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum loculum et {15}feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud quia ipse vivit. Sed 5 sciendum quod illi qui in altera vita sunt, nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre possint; sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880:

ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei, et usque tam {16}clare, et quandoque {17}clarius quam oculis corporis, nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus mei sunt. Sed scio quod 6 haec quae hactenus dicta sunt, non credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia capiunt quam quae per mortem dissipantur: scio etiam quod nec credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; hi enim non aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus spiritus in corpore, {18}et sic tale quod cum corpore dissiparetur;

et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis. @1 i quoque$ @2 illud$ @3 illi$ @4 at$ @5 ex affectione$ @6 ejus$ @7 odorat AI$ @8 i sunt$ @9 i ejus$ @10 scio miraturos$ @11 clarissima luce$ @12 aliud$ @13 sit$ @14 quo$ @15 lecticam$ @16 exquisite$ @17 exquisitius$ @18 inde concludere alius non potuerunt, quam quod tale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church