Arcana Coelestia (Elliott) n. 4641

Previous Number Next Number See English 

4641. `Hae nativitates Esavi': quod significet derivationes in Divino Bono Naturali Domini, constat ex significatione `nativitatum' quod sint derivationes nempe boni et veri, de qua n. 1330, 3263, 3279, 3860, 4070; et ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Bonum Naturale Domini, de qua n. 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; de hoc Bono nunc in hoc capite agitur; sed quia est tale ut non in intellectum alicujus hominis cadat et vix in alicujus Angeli, ideo Bonum hoc describitur per mera nomina:

Divinum enim Bonum Naturale Domini quod {1}repraesentatur per `Esau', est quod Divinum Ipsi fuit ex nativitate, a Jehovah enim conceptus fuit, inde Ipsi Divinum esse a nativitate; hoc Ipsi pro anima fuit et {2}consequenter intimum Ipsius vitae; {3}exterius id investitum fuit ab illis quae a 2 matre assumpsit, quod quia non bonum {4}, sed malum in se, ideo id ex propria potentia, imprimis per pugnas tentationum, expulit ac dein {5}Humanum hoc, quod novum in Se fecit, conjunxit cum Divino Bono quod Ipsi ex nativitate fuit; `Jacob' repraesentavit id bonum quod ex propria potentia Sibi comparavit, de quo in capitibus quae praecedunt; hoc bonum est quod conjunxit Divino Bono; ac ita Humanum in Se omne Divinum fecit. Bonum quod `Esau' repraesentat, influebat per viam internam et per bonum rationale in Naturale immediate; at bonum quod `Jacob et Israel' repraesentat, influebat per viam externam, et ei obviam ivit Divinum per bonum rationale, sed mediate per verum Rationalis in Naturale; `Jishakus' repraesentat id bonum rationale, et Rebecca id verum, videantur quae de his prius n. 3314, 3573, 4563 f, dicta sunt. @1 est$ @2 sic$ @3 hoc$ @4 i erat$ @5 novum factum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church