4642. `Ipse Edom': quod significet Divinum Humanum Domini quoad Naturale et corporeum, constat (c)ex repraesentatione `Edomi' quod sit Divinum Humanum Domini quoad bonum naturale cui adjuncta doctrinalia veri, de qua n. 3302, 3322, 4241, ita quoad Naturale et corporeum, nam doctrinalia sunt instar corporis vero, seu in spirituali sensu sunt corporea veri naturalis; inde est quod per `Edomum' repraesentetur Divinum Humanum Domini quoad Naturale et corporeum; quod doctrina sit velut corporatura veri, est quia doctrina non in se est verum, sed in doctrina est verum sicut anima in suo corpore. In sequentibus nunc agitur de Divino Bono Naturali Domini, 2 sed ejus derivationes describuntur per nomina ex causa, ut supra dictum, quia derivationes illius Boni excedunt intellectum cujusvis hominis, etiam angli; angeli enim finiti sunt, et finitum non capit Infinitum; sed usque cum legitur hoc caput, derivationes quae continentur in nominibus, repraesentantur angelis communiter per {1}influxum Divini Amoris a Domino, et influxus per caelestem 3 flammam, quae afficit illos Divino Bono. Qui credit quod Verbum non inspiratum sit quoad minimam iotam, et qui credit quod Verbum aliter inspiratum sit quam ut singulae series {2}repraesentent Divina, (c)et inde caelestia et spiritualia, et singulae voces illa significent, non aliter opinari potest quam quod nomina haec nihil plus involvant quam genealogica ex Esavo; sed quid genealogica {3} ad Verbum, et quid Divinum in illis? seu quod nomina in Verbo omnia significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4442, et ubivis alibi ubi explicatum quid nomina significarunt.(n) @1 After Domino$ @2 After spiritualia$ @3 i Esavi$